Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 2, S. 160
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 2, S. 160
Urbanus episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis. Cesa- riensi et dehailsprunna. monasteriorum abbatibus. Cystercien- sis ordinis. Augustensis. et Eystettensis dyocesum. salutem et apostoli- cam benedictionem. Attendens dilectus filius. nobilis vir hainricus de chunring. marschalcu's. austrie. illud esse felix commer cium. cum terrena pro celestibus conmutantur. pro sue a�? parentum suorum aminarum remedio, monasterium, in quo sint sorores Cyster- ciensis ordinis. de bonis suis in fundo (proprio) iamincepit construere ad honorem dei. et beate marie virginis gloriose. Quocirca discrecio- nem vestram rogamus. monemus et hortamur, quatenus ei aliquas sorores monasteriorum vestrorum. de quibus tam vos quam idem nobi lis magis expedire videritis ad serviendum deo in ipso monasterio concedatis. Datum apud urbem veterem II. Nonas Junij Pontificatus nostri anno tercio.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/dec993f6-1b53-4b44-8580-1472d20726f3/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success