Diplomatische Beiträge zur Geschichte der Mark Brandenburg und ihr angrenzenden Länder, Nr. 10, S. 43
18. Märe 1199.
(Cop. I, fot. 3.)
3Jmtorcttthiö cptdcopuft ocrbus ecrborum
Uti Dilectis fillis Abbati et Conventui monasterii de hildesleue, ordinis sancti Benedict!, halberstaden- sis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta romana ccclesia deuotos et humiles nlios ex assuete pietatis officio propensius diligere con- sueuit, et ne prauorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere. Ea propter dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, per- sonas vestras et monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que in pre- sentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adAipjsci sub beati petri et nostra protectione suscipimus. Specia- liter autem terras, vineas, possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio predicto auctoritate apo- stolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et contirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli aposto- lorum ejus se noverit incursurum. Datum lugduni XV. kal. aprilis, pontificatus nostri anno secundo.
21# Kloster Ilillo sieben. : .
XII.
Mark Brandenburg, ed. Riedel, 1833 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL </mom/MarkBrandenburg/24303dd7-6468-4432-aca5-08e3f39dfd51/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success