Diplomatische Beiträge zur Geschichte der Mark Brandenburg und ihr angrenzenden Länder, Nr. 89, S. 181
Diplomatische Beiträge zur Geschichte der Mark Brandenburg und ihr angrenzenden Länder, Nr. 89, S. 181



22. Januar 1321.
litt nomine &amtt trmitatta ct ittBtbiöit*
ttttitatiö, aUrtctt. Rudolphus Dei gracia Dux Saxonie, Angarie, Westphalie Comes in Brene, nee non Burggrauius in Magdeburg, universis et singulis cristi fidelibus, presentes literas visuris seu audituris, salutem in perpetuum. ad ge- starum rerum memoriam sempiternam, que per scri« pturarum suffragia in lucem, ut ab omnibus videan- tur presentia, revocari (debenl). Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod magni- ficus quondam Princeps Illustris, Hermannus Marchio Brandenburgensis et Lusatiae, noster sororius caris- simus pie recordationis, dilectis in cristo patri do- mino Johanni dicto de Belitz abbat! et conuentui suo ibidem iusta et libera bona sua uidelicet villam Smergo et curiam Trebegotz cum omni iure et uti- litate cum omnibus suis appenditiis absque qualibet exactione et omni servitio communi et privato pro quingentis marcis minus viginti quinque Brandenbur gensis argenti et ponderis vendidit et dimisit, iusto proprietatis et libertatis titulo perpetuo possidenda, seeundum quod indicti marchionis Plermanni linur denburgensis literis patentibus super his confectis et traditis lucidius continetur: quam quidem venditio- nem et libertatem nostro nomine et nostrorum herc
Dipiomat Beiträge. Th, I. 11
162 Kloster Lehnin.
dum omnium, a pie memorie Hermanno predicto marchlone fratribus et Conuentui in Lenin rite con- cessam et traditain tenore presentium ratificamus ac confirmamus approbando. Nos uero volentes pre- missos fratres in Lenin, scilicet venerabilem in cri- sto dominum dominum Theoderikum abbatem et ipsius conuentum, atque ipsum claustrum uberiori prosequi gratia et favore, sepedictis fratribus et ipsius claustro in Lenin damus et donamus pariter et de- dimus, ad omnipotentis Dei Reverentiam et eius ma- tris Marie virginis gloriose, in nostrorum remissio- nem ac nostrorum progenitorum peccaminum, tam nomine nostro quam nostrorum heredum omnium, precariam, quam super bona predicta invenimus ja- centem, perpetuo pacifice ad habendam et tranquil- lem, addentes et prohibentes, ut in supradicta villa Smergow et curia Trebegotz nullus aduocatorum no^ strorum aut eorundem substitutus aut alius quilibct exactor precariarum nullo unquam tempore preca riam, seruitia et onera quelibet aut angarias presu- mat imponere uel audeat quodlibet extorquere: pro qua inquam confirmatione et donatione predictus do minus Tbeodericus abbas in Lenin et suus conuen- tus nobis ducentas marcas argenti Brandenburgensis et ponderis benivole in recompensationem largiendo tribuerunt. Vt autem hec nostra conPirmalio et do« nacio perpetuis temporibus rala et inconuulsa perma- neat, et a nostris non infringatur successoribus; pre- sentes litteras munimine nostri sigilli cum testium subscriptione duximus firmiter roborandas. Testes huius rei sunt Heinrikus de Kakeritz, Theodericus de Greptitz, Loserus Giese de Stiken, Hinricus de Roschau, Henning Quartir, milites nostri: Dominus Ciriacus decanus in Acken, Thidericus noster Proto
Urkunden v. J. 1364 u. 1386. 163
notarius et quam plures alii, quorum fides nullate- nus est neganda. Actum et datum Beelitz, Anno incarnationis domini M. CCCXXI. in die Vincentii martyris gloriosi.
cvn.
Mark Brandenburg, ed. Riedel, 1833 (Google data) 89, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MarkBrandenburg/a13a9eb1-1c18-447b-b87b-6f67fdc7d618/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success