Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 507, S. 565
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 507, S. 565

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 507, S. 565
Jjvdolfvs dpi gracia Raceburgensis ecclesie episcopus vniuersis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in domino. Cum labilis sit hominum memoria et obliuioni dedita et nostre nature ineuitabili exigente debito corporis umbra umbratim decedente decedat et memoria, competit et racioni consonum esl, ut nos, qui plus ceteris in hoc mundo accepimus a domino et tanquam in speciali priuilegio dignitatis constituti donis lemporalibus fruebamur, pro nostri eciam nominis uiua memoria plus ;iliis intendamus et anime remedia procuremus. Notum igitur esse uolumus tarn presentibus, quam futuris, quod nos ob reuerenciam glorios! martiris et episcopi beati Thome Cantuariensis, in me- moriam nostri decimam quatuor mansorum in Knese, que nobis vacabat, dilectis fratribus nostris canonicis Raceburgensibus assignauimus perpetuo sub hac forma. Jn festo predicti martiris beati Thome in nostra ecclesia nouenr lectiones et totidem responsoria sollempniter cantabuntur et sequencia ad missam ..Salue salus languidorumu. Et quia labor dulcescit, dum consolacionis temperies est in
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 507, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/1a8c58ce-ccea-4d9b-ac7a-97a095d0d10b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success