Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 331, S. 392
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 331, S. 392


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 331, S. 392
Honorius etc. comiti Zwerinensi etc. Olim credidiraus, quod grandem et grauem maculam, quam in tua fama improuide posuisti charissimum in Christo filinm nostrum illustrem regem Dacie, dominum hiiiiu. rupto fidelitatis foedere captiuando, excitatus increpationibus apostolicis recognosceres et ipsum regem iuxta exhortationes nostras libere dimittendo eandem maculam per cite satisfactionis remedium aboleres. Tu vero, cura fame tue posthabita et inculcatione precum ac preceptorum nostrorum penitus obaudita, ab ipso rege extorsisti per violentiam iuramentum, quod filios suos obsides tibi daret et quandam tibi solueret pecunie quantitatem, ipsum in bis et aliis intolerabiliter aggrauando, in graue preiudicium subsidii terre sancte, ad quod magnifice impendendum ante captionem suam so- lemnis promissionis vinculo se aslrinxit, necnon in gravem apostolice sedis iniuriam et contemptum, cui regnum esse dignoscitur ad specialis ditionis indicium censuale et quam eidem regi astringit eius deuotio specialis. Quoniam igitur tantum subsidii terre sancte dispendium tantumquc nostrum et ecclesie Romane contemptum sub dissimulatione transire nee volumus, nee debemus, nobilitatem luani monemus, rogamus et sub obtestacione diuini iudicii obsecramus, per apo- stolica lilii scripta dislricte precipiendo mandamus, quatenus obsides et pecuniam. quam a rege recepisti predicto, ei sine difticultate restituas etc. Datum Lateran!, V. id. Jun., pontificatus nostri anno decimo.
Nach dem Abdruck bei Gruber, Orig Livon. p. 264 — 265, aus Raynald, T. I, p. 580, und Mcursii Op. IX, p. 300. — Vgl. Suhm IX, 763, 764; Orig. Guelf IV, p. 18.
1226. 319
- Rom
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 331, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/2688060a-70b8-43d9-bf7d-2ee36b6e0e2b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success