Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 332, S. 393
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 332, S. 393


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 332, S. 393
— — Tria sunt, que debeant circumspectionem inducere ad favorem carissimo in Christo filio nostro — — — illustri regi Dacie impendendum * sub duro casu, in quem per Henrici comitis de Zuerin, vassalli sui, perfidiam noscitur incidisse. P nimm i est, quod ipse rex tibi ad exhortationem apostolice sedis astitit, sicut nosti, tempore oportuno et studiose ad tuum honorem et exaltationem inlendit. Secundum est, quod inter te ac ipsum regem amicabilis confederationis vinculum inlercessit, sicul in tuis patentibus litteris aurea bulla munitis perspeximus conti- neri. Tertium est, quod, etsi generaliter lex nature deposcat, ut homo sub- veniat homini, quodam tarnen speciali debito tenetur miles milili ferre auxilium et rex regi, ut, que ipsum reddit aliis honorabilem, ipse quoque honoret in regi- bus regiam maiestatem. Cum ergo prefatus comes a dicto rege, dum captum teneret eundem, extorserit iuramentum de dandis sibi liliis suis obsidibus et de solvenda sibi quadam pecunie quantitate, serenitatem tuam attente rogandam duximus et hortandam, quatenus prudenter attendens, malitiam, quam dictus comes in ipsum regem exercuit, esse non solum ratione facti, sed etiam ratione exempli gravem et omnimodis detestandam, ac per hoc nee decere, nee expedire, ut apud te favorem inveniat diclus comes, qui vassallos contra dominos et privatos contra reges exemplo sue perversitatis armavit, eundem, ut ipsi regi restituat obsides et pecuniam, quam iam ab ipso recepit, nee eum super solutione residui molestare presumat, tradita tibi coelitus potestate compellas, contempta parte ipsius pecunie, quam debes recipere, sicut fertur, cum divine largitatis benignitas sie tibi ape- ru[erjit manus suas teque tanta divitiarum aliorumque bonorum affluentia circum- dederit, ut non oporteat, quod pro modica pecunia, quam in comparatione honoris tui ac fame debes quasi sterquilinium reputare, maculum in gloria tua ponas. Sie ergo monitiones nostras exaudias in hac parte, quod alii te docente cogno- scant, quantum deferendum sit regie dignitati, et tarn illicita preda erepta [per] te de faucibus comitis sepedicti, attemptare similia pertimescant, et ipse rex hoc bene- ficio provocatus tibi perpetue devotionis vinculo astringatur, nosque imperialis celsitudinis providentiam merito debeamus in domino commendare, sciens, quod, nisi nostris honestis precibus et exhortationibus acquieveris in hac parte, nos deesse non poterimus dicto regi tarn apertam iniuriam patienti, non absque magno dispendio subsidii terre sancte, ad quod magnißce impendendum ante caplionem suam sollempnis promissionis vinculo se astrinxit, nee absque apostolice sedis
320 1226. 327
iniuria et contemptu, cui regnum eius dignoscitur censuale — — —. Datum Lateran!, V. id. Junii, [anno pontificatus nostri X.]
Nach Suhra, Historie af Danmark IX, S. 763 flgd. Suhm sagt: „Derselbe (Papst Honorius IH.) Friderico Rom. Imp. de obsidibus a. R. Valdemaro pro übertäte datis pccuniaque reddendia, ibid. 5. Id. Jun. (1226)". — Huillard-Breholles, Histor. dipl. Frider. II. imp., II, p. 608: „Honorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit hortaturque, ut regi Daciae ab Henrico comito de Zuerin carcerato et op- presso opem ferat. [Memorat. in Indice epist. Honorii III., in collect. La Porte du Tbeil, in Biblioth. Paris.] Datum Laterani, Y. idus Junii, anno pontificatus nostri X.L
- Rom
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 332, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/3904b3f2-c23f-4a99-9f8e-95ec6d729b0a/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success