Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 497, S. 559
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 497, S. 559


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 497, S. 559
\j, dei gratia Caminensis episcopus uniuersis, tarn presentibus, quam futuris, salutem in salutis auctore. Quoniam prolixio (!) temporum spatio dilabente a memoria quoque hominum dilabuntur quam plura, que non sunt roborata pupplicis instrumentis, per presentem litteram notum facimus vniuersis, quod, cum villam Cowenin cum decima, fundo quoque total! pertinente sibi, et decimam de villa Cantome, dotem uidelicet ecclesie in Livin, dominus Johannes, cuius tun[c] pars Szyrszopenie dominio deseruiuit, excluso timore dei et ecclesie clauibus uilipensis abstulerat violenter et ipsam uasalis suis secundum sue mentis libitum infeudasset, et cum dominus G. plebanus in Livin per multas querelas et corporis labores eam ad ius suum requirere non valebat, venerabilis dominus H. abbas in Dargun cum suo conuentu de consilio nostro prefatam dotem pretio comparauit, eam, ne ab impiis possideretur detentoribus, ad plenum ius ecclesie reuocando. Ne igitur ecclesia in Liuin sua sie dote totaliter, quam redimere non poterat, priuaretur, una cum domino C. preposito Diminensi statuimus de partium voluntate, ut conuentus de Dargun pro omni fundo ville Couenin et decima, necnon et decima ville Cantome, in Liuin ecclesie et [plebano] * legitime ibidem deseruienti circa festum sancti Martini sex tremodia siliginis et sex ordei et octo auene solueret annuatim. Hanc itaque noslram haberi ratam cupientes inter conue[n]tum
488 1239. 492
Dargun scilicet et ecclesiam Liuin ordinationem et perpetuis temporibus perdurare, ipsam sigilli nostri et capituli nostri et etiam C. prepositi Diminensis appensione duximus confirmandam. Testes: Heinricus prepositus in Pozwolch, Henricus et Henricus canonici Cholbergenses et alii quam plures, lum (!) clerici, quam laici. Datum in Dargun, anno domini M° CC° XXX0 IX°, XVI0 kal. Martii.
Nach dem Originale im Haupt-Archiv zu Schwerin. An einer Stelle ist ein Stück mit dem Worte 1 plebano ausgerissen'. An der Urkunde hangen drei Siegel:
1) an einer Schnur Ton blauen leinenen Fäden des Bischofs Siegel TOD parabolischer Form: im leeren Siegelfelde sitzt auf einem Sessel der Bischof, in der rechten Hand den Stab, in der linken ein aufge schlagenes Buch haltend; Umschrift:
* aonRÄDVS. Dar. eRB[ai]H. anflomaasis. BPS.
2) an weUseu leinenen Fäden das bisher gebrauchte Capitelsiegel, beschrieben oben zu Nr. 226;
3) an blauen leinenen Fäden des Demmin'schen Präpositus kleines parabolisches Siegel, welches oben zerbrochen ist; das Feld ist durch einen schmalen Bogen oder halben Ring, auf 'welchem
Hva (imRin
steht, in zwei Hälften getheilt; in der obern Hälfte steht ein Marienbild, in der untern das Bild eine« knieenden Geistlichen; Umschrift:
[S1 MjHGRl ÖÖRÄDI ÖHR QHODINaff' PPTI D[IOD[tt]
(Sigillum magistri Conradi, canonici Caminensis, prepositi Diminensis). Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk.: S. 57, und bei Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, S. 578.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 497, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/43930bf6-24a7-4b79-a9ef-71a9e4b09cb8/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success