Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 583, S. 623
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 583, S. 623


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 583, S. 623
Johannes dei gracia Magnopolensis dominus omnibus hanc litteram inspec- turis salutem in perpetuum. Quia magna sunt iudicia domini et inenarrabilia verba, in disciplina sua nos corripit, ut bonitatem ipsius cogitemus; et quia honorauit nos et populum terre nostre multiplicauit et non despexit nos in omni tempore et in omni loco, assistens patribus nostris et nobis, subministrans nobis largissime huius vite necessaria, dignum est, vt ipsum semper limeamus altissimum, qui manet rex invlctus in perpetuum. Jnde est, quod ad salutem noslram, patrum et heredum illam nouellam plantacionem sanctimonialium in Rene, a nobis nuper fundatam, semper fouere volumus, dantes eidem villam Wywetendorpe cum omni iure, proprietate, liberlate et fructu, in riuis et in campis, in pratis et in paschuis, in siluis et in cespitibus et in omnibus aliis suis attinenciis, sicut ad nos dino- scitur pertinere, in perpetuum possidendam, vt iam dicta ecclesia ad supplementum prebende vberius proficiat in virtntibus. Vt autem hec nostra donatio perpetuis temporibus inuiolata permaneat et inconuulsa, presentem paginam conscribi fecimus et eam nostri sigilli munimine iussimus roborari. Huius rei testes sunt: dominus Godefridus de Bulowe et Johannes frater suus, Reimbernus et Reimbernus milites de Stove et Karlowe, Bernardus miles, Aluericus miles, Heyno miles, Burchardus Lupus, Godescalcus, Heinricus frater suus, castrenses de Mekelenburg, et ali quam plures. Datum anno incaraacionis domini M° CC° XL VF.
Nach dem Originale im Haupt-Archire zu Schwerin. An einer Schnur ron rother und grüner Seide hängt das runde Siegel des Fürsten Johann ron Meklcnburg (abgebildet zu Nr. 270) mit der Tollständigen Umschrift.
552 1246. 576
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 583, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/9b3eceb4-6c3d-41ea-aa4b-104fc64123cf/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success