Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 560, S. 601
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 560, S. 601


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 560, S. 601
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nycolaus de Werle et dominus in Guzstrowe omni generationi, que Ventura est, in perpetuum. Quoniam omnes ante tribunal Christi stabiraus reddituri racionem de operibus nostris, que in cor pore gessimus, siue fuerint bona siue mala, necessarium est unicuique, sibi per elemosinarum remedia pro peccato veniam, pro terrenis celestia commutare. Et quia suis spatiis transeunt vniuersa et labilis est bominum memoria, oportunum videtur, si qua volumus ad posterilatis noticiara transmittere, scripturarum testi- monio roborare. Notura sit igitur vniuersis sancte matris ecclesie filiis, tarn presentibus, quam futuris, presens scriptum intuentibus, quod ecclesie dei et sancte eius genitricis semperque virginis Marie, que est in Doberan, Cysterciensis ordinis, Zwerinensis dyocesis, de patrimonio nostro contulimus quinquaginta mansos in terra Turne in loco Szechelin nuncupato circa duo stagna sitos, cum decima nos contingente, simul cum ipsis stagnis et riuulo ex hiis decurrente, pro nostra nostrorumque heredum salute, cum omnibus pertinenciis et vtilitatibus suis in longuni et latum, sine interposicione vel medio colon[or]um quorumlibet aliorum, secundum quod idem fundus antedicte Doberanensi ecclesie est distermi- natus, in siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscinis et piscacioni- bus, molendinis, in busco et piano, nemoribus, vsuagiis, cultis et incultis, in viis et semitis, communibus et priuatis, liberum et absolutum perpetuo concessimus possidendum; et siue per conuersos proprios, siue per alios homines seculares eundem fundum excolere voluerint, liberam dedimus facultatem. Jpsi eciani homines, quos vocauerint fratres predicte ecclesie, cuiuscumque gentis vel cuius- cumque sint artis, habeant potestatem ipsas artes exercendi in prefata possessione, et sint liberi et immunes in eisdem bonis commorantes ab exstructione vrbium et poncium, ab exactione vectigalium et theloneorum et ab omni expedicione, ita ut nemini quicquam seruicii debeant ex debito nisi soli deo et Doberanensi mona- slerio. Nee aduocatum quemquam de nostris habeant super se vel iudicem nisi abbatem solum, cui daraus iudiciariam potestalem in omni causa, vel cui abbas vicem pro se commiserit iudicandi. Ne autem ab heredibus nostris vel a quo-
Meklenbnrgtsckes Urkunden • Back I. G 7
530 1244. 553
quam alio iam sepe dicte ecclesie ulla in posterum oriri possit calumpnia, quod absit, presentem paginam inde conscriptam testium annotatione et sigiüi nostri impressione, ut iugiter jnconwlsa permaneat, roboramus. Testes autem hü sunt: clerici: Helyas canonicus in Gvzstrowe, Reynerus deeanus, Jobannes de Warne, Svviderus de Sywan, Hermannus de Wangelin, Conradus notarius; milites: Vnizlaus, Gerozlaus, Johannes de Hauelberch, Heinricus Dargaz, Henricus Grubo, Bernardus de Wigendorp, Otto Bawarus, Geroldus aduecatns in Robele, et ceteri quam plures diuersi generis homines. Datum in Guzstrowe, anno dominice in- caraacionis M0CC°XL0IV°, indictione 11% IVt0 kalendas Jamiarii, presidente cathedre Romane sedis pio papa Jnnocencio, huius nominis IVt0, pontüicatus eius anno primo.
Nach dem Diplomatar. Doberan., fol. LXVIb. — Gedruckt bei t. Westphalen III, p. 1485. — Da die Urkunde im ersten Jahre des Papstes Innoconz IV. gegeben ist, so muss Nicolaus voji Werle das Jahr 1244 mit Weihnachten 1243 begonnen haben.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 560, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/67d7af36-e4e3-4d7d-9e20-ae3361e0c55b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success