Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 360, S. 416
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 360, S. 416

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 360, S. 416
Waldemarvs dei gracia Danorum Slauorumque rex onmibus, ad quos presens scriptura peruenerit, in perpetuum. Cum dignum sit, vt dilectioni bur- gensium de Brunsuig, quam nobis in seruando fidelitatem dilecto nepoti nostro domino 0. duci de Luneburg exhibuerant, respondcamus deuotione quantalibet, vniuersis constare volumus, quod nos memoratos burgenses, vbicunque eos infra regni nostri terminos negotiandi causa deuenire contigerit, sub nostra prolectione susceperimus, et esse voluerimus liberus a telonio; et si eosdem forte sinistro casu contingente naufragium pati contigerit, volumus et mandamus, vt quecunque saluare possint de naufragio, libere possideant, nee vllus officialium nostrorum siue quicunque alius ipsis aut bonis ipsorum aliquam iniuriam irrogarc presuraal. Quicunque autem ipsis contra prohibitionem nostram ausu temerario aliquam iniuriam inlulerit, nostram profecto sentiel vltionem. Et ne super übertäte con- cessa eis vlla ipsis in posterum oriri possit calumnia, presentem paginam in testi- monium ipsis sigilli nostri munimine reliquere dignum duximus consignatam. Datum anno domini MCCXXVIII., id. Septembr.
Nach den Orig. Guelf. IV, p. 111, aus dem Originale; auch gedruckt bei Thorkelin, Dipl. Arna-M. l, p. 104.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 360, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/6ba54764-1682-49b6-afe6-091f60b4002f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success