Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 271, S. 325
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 271, S. 325


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 271, S. 325
-FLonorius episcopus, seruus seruorum dei, vniuersis Christi fidelibus pre- sentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Splendor paterne glorie, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de clemen- tissima ipsius maiestate sperantium tunc precipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuualur. Cu- pientes igitur, vt ecclesia Swerinensis, que noua plantatio exlitit sponsa et mater in ecclesia dei, in qua a Christi fidelibus sacramentum sanguinis domini nostri Jesu Christi pie creditur esse reconditum, congruis honoribus frequentetur et etiam conseruetur, et vt Christi fideles eo libentius causa deuotionis confluant ad eandem et ad eius conseruationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie vberius conspexerint se refectos et anima- rum commodum se sperauerint adipisci, ipsamque nouam sponsam Swerinensem ecclesiam etiam ad deuotam ac humilem petitionem nobilis et incliti viri Hinrici comitis Swerinensis, dilecti filii noslri ac sacrosancte Romane ecclesie strenui de- fensoris, donis ac dotibus spiritualibus dotare desiderantes, de omnipotentis dei misericordia et bealorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penilentibus et confessis, qui dictam ecclesiam in festis, videlicet in cena domini et ascensionis eiusdem domini nostri Jesu Christi causa deuotionis acces- serint manusque porrexerint adiutrices, plenam concedimus remissionem pecca- torum; qui vero in festis beati Viti, natiuitatis Marie ac sancti Joannis euangeliste eandem ecclesiam causa promerende gracie visitauerint, tertiam partem remissionum
32*
252 1220. 268
peccatorum et viginti vnum annos et totidem quadragenas de iniunctis eis peni- tentiis raisericorditer relaxamus; eis vero, qui in festiuitatibus natiuitatis Christi, circumcisionis iloniini. epiphanie, purificationis et annunciationis Marie, resur- rectionis, inuentionis sancle crucis, penthecostes, Joannis baptiste, Petri et Pauli, Jacobi, Laurentii, assumptionis Marie, Bartholomei, exaltationis sancte crucis, Mi chaelis archangeli, Simonis et Jude, Martini, Cecilie, Catharine, Andree et Thome apostoli, quindecim annos; ipsis vero, qui singulis sextis feriis, dominicis diebus dictam ecclesiam deuote visitauerint, septera annos et totidem quadragenas per- petuis temporibus de iniunctis penitentiis misericorditer relaxamus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur- surum. Datum Rome apud sanctam Mariam maiorem, III. kal. Julü, pontificatus nostri anno quarto.
Nach dem amtlichen Abdrucke im Ordinär. Suer. fol. f IIlb. Gedruckt auch in Dr. Marschalcus Thurius Abdruck der päpstlichen Ablassbriefe für den Schweriner Dom (incorrect); ferner auch bei Schröder, P. M. I, S. 527, bei Lisch, Mekl. ürk. III, S. 65, und Jahrb. Xm, S. 315. — Dass Honorius HL diese Bulle gegeben, wird im Ord. Suer. sowie TOD Marschalk Thurius ausdrücklich gesagt, ergibt sich auch aus der Bulle des Papstes Sixtus IV. vom 14. Juni 1479 im Ordinär. Suer. fol. f IIIlb.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 271, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/b19b1fe5-1a73-47bd-a963-150a55bbc9e0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success