Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 78, S. 151
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 78, S. 151
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, patris et lilii et spiritus sancti, ego Conradus dei gratia Lubicensis episcopus. Nouerint tarn posteri, quam moderni,
10'
76 1164. 82
quod uenerabüis antecessor noster Geroldus episcopus sedem episcopalem, que ealenus in Aldenburch erat, in Lvbike propter incursus paganorum et crebras infestationes transposuit. Congregalionem quoque canonicurum instituit, ad quorum sustentationem hec, que subter notata sunt, pro remedio anime sue successorum- que suorura contulit: decimationes prouincie in Aldenburch, — — decimationes prouincie in Pole, — — —. Et quia predictus antecessor noster morte pre- uentus, licet banno, minirae tarnen priuilegio hanc donationem confirmauit, nos, qui successione et uice eius fungiraur, predictam donationem ratam decernentes et banno confirraantes, paginam hanc scribi fecimus et sigilli noslri impressione signauimus. Predicte etiam ecclesie illuslris dux Saxonie ac Bawarie contulit de teloneo nauium uiginti Septem marcas nummorum, tres uillas a comite Adolfo sibi resignatas: Lancowe, Chinin, Bussowe, quarum decimas nos fratribus contra- didimus. Contulit etiam predictus dux duas uillas in Darxowe, unam in Pole et predium quoddam Vmmenhart cum duobus molendinis ac ceteris appenditiis, aruis, pascuis, pratis, siluis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus. — — — Hec omnia prenominala predictus dux ad restaurationem ecclesie auctoritate gloriosi Romanorum imperatoris augusti Friderici contulit, astanlibus et banno id confirmantibus Hartwigo Hammenburgensi archi- episcopo, Gerolde antecessore nostro, Euermodo Raceburgensi episcopo, Bernone Zverinensi episcopo, aliis quam pluribus etiam presentibus, qui testes sunt: Marquardus Luneburgensis abbas, Hartwigus Hammenburgensis prepositus, Otbertus Bremensis decanus, Etelo Lubicensis prepositus cum omnibus confratribus suis, comes Wolradus, Guncelinus de Zverin, Liuthardus de Meinersem et alii quam plures. Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo quarto, indictione octaua, feliciter. Amen.
Nach dem vollständigen Abdrucke bei Leverkus: Urk. des Bisth. Lübek I, S. 7, aus dem Originale. Die Indiction ist falsch. — Comes Wolradus ist der Graf von Danneberg. Vgl. oben Nr. 78, wo dieselben Zeugen genannt werden. — Gedruckt: Lünig, Spioil. eccles. II, p. 292; Orig. Guelf. III, p. 501; I>ap- penberg, Hamb. ÜB. I, S. 212.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 78, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/6d5eade9-acbf-4bbb-8f78-12b1666f6f7b/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success