Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 270, S. 324
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 270, S. 324


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 270, S. 324
ljuncelinus comes Zwerinensis. Quibus quantisque aduersitatibus quanta- que rerum instabilitate presentis uite prosperitas euoluatur, ex ipsis rerum pro- uentibus facile satis quilibet inluetur. Cum enim cotüdie diuersas rerum muta- tiones fieri uideamus, necesse est, ut ea que fiunt scriptis commendentur, quibus possint efficaciter posterorum noticie declarari. Hinc esl, quod tarn presentibus, quam futuris scriptum hoc intelligentibus constare uolo, quod ego G. vxori mee Ode dedi uillam Bruseuizdhorp totaliter cum omnibus attinenciis. Et eius petilione et uoluntate dedi Slauis ipsam uillam inhabitantibus et postmodum inhabitare uolentibus ius teuthonicale; et sunt hec manifestala in foro publico Zverinensi, vl. si aliquis Slauorum uillam prescriptam inhabitancium delinqueret uel quocum
267 1220. 251
que modo excederel, secundutn quod exierent (!) iura teuthonicalia, cogeretur emendare. Preterea tribus fratribus in eadem uilla manentibus Vito et Bacharo et Darchui et Heinrico filio predicti Viti concessi tres mansus (!) et unum mo- landinum in ipsa uilla, et de manu mea et uxoris mee iure receperunt feodali, ut attencius curam adiberent, vl ipsius uille Slaui de bonis suis iure tali eis dato diligencius responderent. Et ut ista permanerent a successoribus meis ineonuulsa, sigilli nostri appositione fecimus roborari. Testes huius facti sunt: Reimboldus miles de Gultze, Bernardus miles de Masendhorp, Arnoldus de Segeberge, Ar- noldus de Sconeuelde, Volkerus, Eilwardus, dominus Fridericus de Euerigne, Walterus Ruze de Candin, Wluericus miles, et alii quara plures. Anno dominice incarnationis M°CC°XX., indictione VIII. Data in Zverin, VIII. kal. Jvnii.
Nach dem Originale im Haupt-Archive zu Schwerin. An einer aus weissen, gelben und grünen Fäden von roher Seide Destehenden Schnur hangen geringe Ueberreste von dem Siegel des Grafen Gun- zelin H. ron Schwerin, welches oben zu Nr. 231 abgebildet ist.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 270, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/79907293-67c1-4ecb-8942-a4988207feba/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success