Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 21, S. 98
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 21, S. 98


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 21, S. 98
Johannes episcopus, servus servorum dei, dilecto confratri nostro Liauizoni, uenerabili archiepiscopo Hamburgensis ecclesie, suis[que] successoribus in perpelu- um. Conuenit apostolico — — — — — — — — — —
— — — Jgitur quia poslulastis a nobis, quatenus archiepiscupalum Haramabur- gensis ecclesiae totum integrum uobis confirmaremus, sicuti a predecessoribus nostris., videlicet Nicolao et Agapito huius apostolicae sedis episcopis, decretum est, inclinali precibus vestris apostolica auctoritale concedimus et confirmamus (vgl. No. 11.); cuin illis eciam, qui nunc temporis ad Christi conuersi sunt fidem, videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum siue Danorum, necnon eciam in illis parlibus Sclauoriim. quae sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidre, ita ut sub uestru uestrorumque successorum Hammaburgensis ecclesiae archiepiscoporum maneant poteslate, ue| quicquid ueslri laboris certamine, diuina fauenle gralia, ab errore perfidiae siue hominum siue loconim ad religionem christianam adquirere potestis, uobis ueslrisque successoribus perpetualiter teilend um, inuiolabililer tenere censemus. — — — —
— — Aposlolica ilaque auclorilale Haluersladensis ecclesiae el Hildoneshemensis et Pathrobrunnensis et Mindensis ecclesiarum episcopis insuper iubemus atque mone- iniis. ut vos in omnibus adiuvenl, quatenus sacerdotale ministerium explere et animarum lucra domino Jesu Christo f'acilius adquirere valeatis, uobis adminicu- IIIMI prebeant in omnibus; sie tarnen, ut eos, quos adquiratis et quos habeatis per gratiam Christi adquisilos, uestro ueslrorumque successorum archiepiscopalui sub
22 995. 23
iectos permanere decemimus, a Christo tantum recepturi premium remunerationis, qnemadmodum christiana ac vera eos docet religio: „Jte, docete omnes gentesu. Jtaque quamvis ad predicandum gentibus in supradictis locis episcopi sint conse- crati atque plures in Ulis partibus consecrandi, tarnen formidandum est in tarn nouella christianitatis plantatione, per barbarorum sevitiam ut in tantum numerus ex eis decrescat, quod illorum auxilio nequaquam episcoporum possit fieri conse- cracio. Jdeoque predicta statuta, si necesse sit, auctoritate apostolica decerni- mus esse servanda. Decemimus autem, karissime frater Liauizo, ul potestatem habeatis ordinandi episcopos infra uestram parochiam et dioecesim in omnibus supradictis gentibus. — —
Scriptum per manum Stephani notarii, regionarii atque scriniarii sacri palatii, in mense Noueinbrio et indictione III. Data VI. idus Nouembris, per manus Grego- rii episcopi sanctae Portuensis ecclesiae, anno pontificatus domini Johannis sanc- tissimi pape V., anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXVIIII, in mense Nouembrio et indictione III. — — —
Nach dem vollständigen Abdruck Lappenberg's (Hambg. ÜB. I., S. 58, f.) aus dem Copiarius zu Hannover. — Gedruckt bei Staphorst L, 1, S. 316; Liljegren: Svenskt Dipl. I., S. 31. — üeber die Echtheit vgl. Wigger: Annalen I., S. 138b„ Anm. 1. ,
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/8264a46d-ab8b-4a45-8b6e-6cb8fceed058/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success