Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 640, S. 664
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 640, S. 664

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 640, S. 664
W artizlauus dei gratia dux Dyminensis vniuersis Christi fidelibus pre- sentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Scire uolumus tarn posteros, quam modernos, quod fideles nostri dominus Reinbernus et Rauen, milites, villam nomine Ratenowe pro suis peccatis deo obtulerunt ad receptaculum pauperum in Dargun, cum decima et omni iure, sicut a nobis possederant, eter- naliter possidendum. Nos quoque proprietatem de ipso predio pro peccatis nostris et parentum nostrorum offerimus deo eternaliter possidendum ad recrea- tionem pauperum cum omni iure, sicut clauslrum alia bona sua possidet, cum aquis, pratis, siluis et terminis, sicut prefati milites in suo priuilegio describunt, ea videlicet conditione, vt caveant presentes et futuri ibidem deo seruientes, ne prefata bona umquam ad alios usus presumant sibi usurpare. Si autem pre- sumpserint, deus, qui testis est, ipse sit iudex. Vt igitur hec rata permaneant et ne quis in irrilura valeat reuocare, presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Huius rei testes sunt: domnus Willehelinus Camynensis episcopus, Conradus prepositus, Heinricus plebanus in Demyn, Lyppoldus dapifer, Johannes de Walsleue, Johannes de Wacholte, Heinricus de Vicen et alii quam plures. Datum in Dymin, per manum notarii nostri Arthusii, anno gratie M°CC° XLIX0, VI0 idus Septembris.
Nach dem Originale im Haupt-Archire zu Schwerin. An einer Schnur von weissen leinenen und gelben seidenen Fäden hängt des Herzogs (etwas beschädigtes) Siegel, wie es bei der Urkunde vom 11. Mai 1248 beschrieben ist. — Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 87; Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 876; Lisch, Behr. Urk. I. B, S. 45, mit der Bemerkung, dass Lyppoldus dapifer der Ritter Lippold Behr, die Brüder Beimbern und Raven dio Brüder von Stove sind.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 640, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/8463d516-458d-4e7b-b752-a20550a6267d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success