Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 335, S. 395
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 335, S. 395

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 335, S. 395
— — Petilio tua nobis exhibita continebat, quod, cum Henricus comes de Zuerin, vassallus tuus, te cepisset et teneret carceri mancipatum, a te iuramentum extorsit, quod ei solveres quamdam non inodicam pecunie quantitatem ac interim filios tuos obsides ei dares. Quare nobis Immiliter supplicasti, ut, cum adim- pietip promissionis, qua diu ante captionem tuam te solemniter obligaras ad sub- sidium terre sancte magnifice impendendum, per hoc impediatur omnino et dicte pecunie quantitas tuas facultates excedat, ac per hoc compelli non debeas ad solutionem eiusdem, cum nemo ad impossibile sit cogendus, idemque iuramentum a te fuerit per metum et vim manifestam extortum, ac per hoc ad observationem non tenearis eiusdem, cum ea, que vi metusve causa fiunt, non debeant esse rata, dictusque comes te capiendoi vinculum fidelitatis abruperit, propter quod fidem servare non teneris eidem, cum fidem non servanti fides non debeat ob- servari, te a predicto iuramento ad cautelam absolvere dignaremur. IVos igitur propter preassignatas causas et quia prophetica voce monemur dissolvere colliga- tiones impietatis et fasciculos deprimentes ac dimittere cos. qui confracü sunt, liberos et onus omne disrumpere, le a iuramento absolvimus sie extort[o] et omni eo, quod ex ipso noscitur esse secutum, cum iuramentum iniquitatis vin culum esse non debeat, sed iustitie firmamentum. Jn huius autein absolutionis testiraonium presentes litteras tue devotioni duximus concedendas. — — [Datum Laterani], VI. kal. Julii. — — —
Nach Suhra, Historie af Danraark TX, p. 765.
- Rom
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 335, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/a8a10718-9924-4af3-ba09-1382a5b2d053/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success