Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 337, S. 397
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 337, S. 397


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 337, S. 397
L-BJurwinus dei gracia dominus Magnopolensis omnibus Christi fidelibus, tarn presentibus, quam futuris, hanc paginam inspecturis salutem in perpetuum. [Ujniuersitati fidelium in noticiam uenire ctipimus, quod Karissimus filius noster Heinricus dominus de Roztoch, diuina pröuidencia disponente, sue et nostre, n[e]cnon oranium predecessorura et successorum nostrorum prouide ac salubriter intendens animarum prouidere saluti, consilio uenerabilis domini ac palris nostri Brunwardi episcopi Zuerinensis, ad honorem dei et beate Marie perpetue uirginis, necnon beati Johannis ewangeliste et beate Cecilie uirginis, ecclesiam conuen- tualem in terra nostra et in loco, qui Guztrowe dicitur, ordinauit, cui ecclesie decera personas cum preposito et decano, qui in eodem loco secundum ordinera aliorum canonicorum deo et sanctis eius iugiter deseruient, deputauit. Sex autem prebendas ad duodecim marcas argenti distinxit, prepositi scilicet et decani et aliorum quatuor canonicorum, reliquas uero quatuor ad sex marcas argenti, donec dante deo, consilio et auxilio filiorum et successorum nostrorum fuerint redinte- grate. Ad prebendas autem canonicorum hec bona et has uillas cum omni iure et omni utilitate libere assignauit: villam Gutowe cum insula adiacenle, villam Belkovve, villam Gent/owe, villam Dymine cum stagnis terminis uille adiacentibus, in Sucowe quatuor mansos. Jnsuper ad altare speciale, in quo uno die missam sancte Marie, altero die pro defunctis decreuit celebrari, vsui ectam ipsorum ca nonicorum hec bona cum omni iure et utilitate similiter libere assignauit: in Ka min quatuor mansos, in Karowe de allodio.suo decimam quatuor mansoram, ita [ut], si allodium inde transumptum fuerit, canonicis ibidem tarnen decima quatuor mansorum cedat. Jpsis autem canonicis, pro honore ecclesie et ad cauendam uiolenciam maiorum, ad eligendas personas liberam electionem contulit in prepositum, in decanunt et in quemlibet alium canonicum eligendum. Hec autem bona secundum carissimi [filii] nostri priuilegii ordinacionem et aliarum ec- clesiarum consuetudinem et iusticiam ab omni exactione et peticione et edificacione urbium et pohcium et a uectigalibus libera dimittimus et solula, preterea hec et alia omnia rala et grata habentes, que per prefati filii nostri dilecti uoluntatem sunt in ipsa ecclesia ordinata, que priuilegio ipsius sunt inscripta et sigilli sui testimonio confirmata. Vnde omnibus successoribus, quatinus ipsam ecclesiam, quam idem carissimus filius noster aflectuose et fideliter inchoauit, omnibus modis studeant promouere, supplicamus humiliter et deuote. Testes huius sunt: uenera bilis dominus ac pater noster Brunwardus Zuerinensis episcopus, Ekericus plebanus de Godebuz, Godefridus sacerdos de Lussowe, Burchardus de Parchim plebanus, Tydericus: layci: carissimus filius noster Heinricus, fundator ecclesie predicte, Rein
41'
324 1226. 332
bertus de Clodene, Thidericus Paganus, Yo, Henricus Gambe et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M°CC°XX0VI. Datum in Roztoch, IUI0 idus Augusti.
Nach dem Diplomatarium des Dom-Collegiat-Stifts zu Güstrow, Nr. II. Statt: „Clodene Thidericus paganus yo. Henricus" giebt Thiele, Coecilienkirche, Beilage B: „Glödene Thidericus paganus. Johannes, Henricus.u Gedruckt auch bei Schröder, P. M. I, S. 551; Franck IV, S. 98; Klüver III, S. 229. — Die Verhandlung fällt spätestens auf den 5. Juni (s. Nr. 324 und vgl. Xr. 336, d); wahrscheinlich ist die Ur kunde damals auch gleich abgefasst, weil Heinrich Borwin noch nicht als verstorben bezeichnet wird, und das Datum später hinzugefügt.
- Rostock
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 337, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/b45baf59-f220-425c-bc2a-5ca335315c1b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success