Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 233, S. 288
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 233, S. 288


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 233, S. 288
Heinricus dei gracia Racesburgensis episcopus. Cum sinado in ecclesia Bergerdorpe presideremus, Arnoldus eiusdem ecclesie sacerdos pro decima pul- lorum, scilicet quod pullos non darent de areis, cum tarnen de iusticia dare deberent, contra inhabitantes iam dictam parrochiam querimoniam deposuit, et alter- catione facta pro sentencia de eadem causa dictanda Racesburc ad maiorem sinadum, quatenus iusticia declararetur, parles citate sunt. Jn maiori etenim sinado nostra sentencia dictauit et a clericis et a militibus et uniuersis, qui aderant, approbala est, quod, qui darent decimam maiorem in agro de manipulis et minutam de iumentis, dare tenerentur ex iusticia et pullos de areis, quod wlgalo noraine rohon dicitur. Mandamus ergo districte precipientes omnibus parochianis de Bergerdorpe, ut decimam pullorum scilicet unum de area eiusdem loci sacerdoti sine contradictione persoluant; si quis uero iusticie contradixerit et dare pullum noluerit, ipsum auctoritate, qua fungimur, excommunicamus et supplicio damnamus eterno. Vt autem rata et inuiolata permaneant et ne quis contraire presumat, presentem paginam sigilli nostri appensione munimus. Testes sunt: Wicmannus Racesburgensis prepositus, Wickerus sacerdos, Godescalcus camerarius, Lodewicus diaconus, canonici Racesburgensis ecclesie, Heinricus pincerna, Willehelmus de Zacharan, IVicolaus de Salem, Wolmarus miles, Rotherus miles et alü quam plures. Facta sunt hec anno incarnationis dominice M°CC°XVII.
229 215 1217.
Nach dem Original im bischöflich Ratzeburgischen Archive 2u Neu-Strelitz. An grüner Seide hängt das wohl erhaltene para bolische Siegel des Bischofs, wie es hieneben abgebildet ist, mit der Figur des stehenden Bischofs, welcher den Bischofsstab in der rechten und ein offenes Buch in der linken Hand hält. Umschrift:
* SI6ILLV . HöINRiai . RÄÖÖBVR60NSIS . epi.
Dasselbe Siegel hängt auch an der Urkunde vom 24. Mai 1217.
— Gedruckt ist die Urkunde bei: "Westphalen, Mon. ined. II, p. 2058; Schröder, P. M. II, S. 2909; Pistorii Amoenit. VII u. VIII, S. 2242; Lappenberg, Hamb. ÜB. I, S. 357 (aus Westphalen).
— Wir theilen diese Urkunde und Nr. 233 hier wieder mit wegen der interessanten Nachricht über die „ major synodus", über welche uns andere Mittheilungen fehlen. Vgl. in Bezug auf das Bisthum Schwerin die Erwähnung der „generalis synodus" in Nr. 122 (S. 118) oder „principalis synodus" in Nr. 151 (S. 149).
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/aafa6efb-7016-44bf-a7cb-3932c8544d99/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success