Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 542, S. 588
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 542, S. 588


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 542, S. 588
Johannes dei gratia Magnopolitanus dominus vniuersis Christi fidelibus presens scriptum uisuris salutem in uero salutari. Licet nostra interest omnium peticionibus iustis exauditionis ianuas aperire, specialius tarnen hiis, qui nobis propensius affectum gratum et seruitium impenderunt. Hinc est, quod omne ius, quod nos habuimus super certum numerum mansorum inter Sedorp et Johannes- thorp, ob fauorem ecclesie Lubicensis, necnon gratum seruitium, quod sepius magister Godescalcus scolasticus eiusdem ecclesie nobis impendit, liberaliter ipsi contulimus, ratum in perpetuum habituri, quicquid inde ad incrementum sue ecclesie et proprium commodum decreuerit ordinäre. Quicumque vero iam dictum magistrum G. in donatione memorata inpedire attemptauerit uel turbare, nostram indignationem et offensam se nouerit incursurum. Testes sunt: dominus Ro- [do]lfus plebanus in Godebuz, dominus Arnoldus de Nienborch, notarius noster; Fredericus de Ysenhagen, Eggehardus Gallus, milites. Acta sunt hec anno gratie M° CC° XLH°. Et hec sigilli nostri munimine roboramus.
Nach Leverkus, Urk. d. Bistb. Lübek I, S. 81, aus dem Reg. Cap. Lub. I, 95. — Ueber Seedorf Tgl. die Note zu Nr. 201.
536 1242. 517
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 542, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/ae3c0987-e95a-4c8a-8fa3-ac6d1c9325ac/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success