Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 343, S. 403
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 343, S. 403


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 343, S. 403
Albertus dei gratia dux Saxonie omnibus presentem paginam inspecturis. Concessiones, que fiunt principum largitate, sicut ratas decet esse ac stabiles, sie easdem eliam esse conuenit perpetuas et perhennes; ideoque in scripturas auten- ticas rediguntur, ut ea, que Hunt a modernis per facti euidentiam, transmittantur etiam ad posteros per scripturam. Eapropter nouerint uniuersi, quod, cum de unione ac concordia inter nos et Heinricum comitem de Zvirin fidelibus noslris mediantibus tractaretur, ut dictus comes tanto uicinior nostre mereretur esse gratie ac fauori, nobis contra quemlibet hominum preterquam imperium seruire bona fide ac lotis uiribus fidelitate adhibita repromisit. Nos uero pro dicto comite, si pro seruilio, quod nobis exhibet uel exhibere poterit, pulsatus fuerit aut grauatus, stabimus toto nisu, nullam proinde compositionem modo aliquo admittentes, nisi una nobiscum in compositione admissus comes fuerit prenotatus. Allendentes autem sua seruitia, que nobis exhibuit grata et exhibere inantea poterit gratiora, contulimus et concessimus comiti memorato, uxori sue ac heredibus eorumdem Boizineburch cum suis attinentiis, Zvirin cum suis allinentiis, Witthenburch cum suis attinentiis, cultis etiam et incultis. Quod ut ratum maneal et stabile per- seueret, formam unionis compromitti fecimus et conscribi. Compromissores autem sunt isti: Burchardus burchrauius de Magdeburch, Heinricus comes de Walden- berch, Hermannus burchrauius de Within, Geuehardus et Wallerus de Arnesten, Th. dapifer, Olricus de Clepizke, Widego de Torgowe, Wipertus Rabil, Conradus de Alclendorp, Conradus de Gline; ex parte uero Heinrici comitis de Zvirin isti sunt promissores: comes Heinricus de Zvirin personaliter, Heinricus comes de
MtUeibargiiches UrkDoieu-Bick I. 42
330 1227. 339
Slaiicm, Hermannus burchrauius de Within, Heinricus comes de Waldenberch, Geuehardus de Arnesten. Et si forma data ex parte ducis infracta fuerit aut cassala, promissores ducis intrabunt Magdeburch, inde preter licentiam Heinrici comitis de Zvirin nullo uniquam tempore exituri; si uero ex parte Heinrici comilis de Zvirin infracta fuerit aut cassata, Heinricus comes de Zvirin et una secum sui promissores intrabunt Lvbeke, inde preter licentiam ducis nullatenus egressuri. Actum Lvbeke, anno domini M°CC° XXVII0, XI1IP kal. Marcii, indictione XV.
Nach dem Original im Haupt-Archive zu Schwerin. An einer Schnur von rother und gelber Seide hangen zwei kleine Bruchstücke von einem grossen, scheinbar runden Siegel, auf welchem nur noch ein kurzer Rest der Umschrift steht:
HXO - HN6H
Gedruckt in Orig. Guelf. III, Praef. p. 59, und Pötker's Sammlung, St. 2, S. 14. Der Abdruck in Orig. Guelf. ist „ex autographo Suerinensi sigillato". Hier ist am Schlüsse der Urkunde auch ein Kupferstich des noch ganz vollständigen runden Reitersiegels gegeben, welches jedoch wohl sehr verschönert und nicht ganz richtig ist: auf dem Bruchstücke des Originals steht sicher: TSN6Ä, dagegen im Kupferstiche 7UI< H. im Originale steht das Ende des Pferdeschwanzes in der Umschrift nach 7V\< '71, hinter dem letzten B, während er in dem Kupferstiche vor R6H, vor dem R steht.
A n m. Albertus Stadens. berichtet, Doch zum J. 1226, aber unmittelbar nach der Mittheilung TOB Tode Borwin's I. (s. Nr. 336,d): „Domini Nordalbingiae Albertum Saxoniae ducem vocaverunt eique Racisburch et Lubokc tradidcrunt". (Pertz, Scr. XVI, p. 359.)
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 343, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/bad80d8a-c213-4c47-b6bf-a43f410364d1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success