Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 443, S. 507
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 443, S. 507


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 443, S. 507
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Johannes et Otto dei gracia marchiones Brandenburgenses omnibus in perpetuum. Cum ecclesia in Arnse de parentum nostrorum proprietatibus sit fundata pariter et dotata, nos parenlum nostrorum piam deuocionem imitantes, eiusdem ecclesie debemus honorem et vtilitatem, in quantum possumus, non immerilo sublimare. Noscant igitur tarn pre- sentes, quam posteri, quod nos pie deuocionis intuitu predicte ecclesie et sanctimo- nialibus in eodem loco sub regula sancti Benedicti deo seruientibus ad sustentacionera villam, que dicitur Wendeschen Rogelin, cum omnibus bonis eiusdem ville adiacen- libus. quam Johannes et Gheuehardus fratres de Plote memorate ecclesie cum omni iore tarn in pascuis, quam in agris, paludibus, aquis et siluis, pro salute animarum suarum deuote contulerunt, benigne confirmantes in hiis scriptis, indulsimus eciam, quidquid iuris nostri videbatur esse in ipsa villa seu in bonis antedictis, videlicet peticiones, exactiones, opera, que burchwerc vocantur, expediciones, que wlgo herscilt vocantur, et omnia, que wlgo dicuntur recht vnde vnrecht, eo quod pro nostris progenitoribus ac pro suis benefactoribus, tarn viuis, quam defunctis, inter- cedere teneantur. Ne igitur vllus hominum ecclesiam sepedictam in villa ac bonis pretaxatis molestare presumat, presentem pag inain sigillorum nostrorum appensione duximus roborandam. Huius confirmacionis et donacionis testes sunt: Ghotfridus canonicus in Steyndal et Heynricus in eadem ecclesia canonicus, Ghyse- lerus tunc cappellanus curie; de laycis autem: Wernerus comes de Luchowe, H[elmoldus] * comes de Zwerin, Gardolfus de Hadmersleue, Fridericus de Hassele, Tydericus dapifer, Rodolfus pincerna, Fredericus de Welle, Gherardus de Retuelde et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M0CC°XXXV°, XIIH. kalendas Septembris.
Nach Biedel's Cod. dipl. Brand. I, Bd. 22, S. 5, aus dem Copialbuche des Klosters Arendsee im Prorincial - Archiv zu Magdeburg; doch haben wir l statt: „Heinricus comes de Zwerin" Helmoldus c. d. Z. geschrieben. Denn der Graf Heinrich -war schon 1228 gestorben (s. Nr. 350); im Originale stand vermuthlich nur „H." — Ueber Helmold, Heinrich's Sohn, s. Nr. 340.
55*
1235. 438
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 443, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/c18d2411-189d-49cc-8f52-e9b9497f9139/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success