Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 598, S. 632
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 598, S. 632


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 598, S. 632
>T illehelmus dei gracia episcopus ecclesie Caminensis omnibus presentem intuentibus paginam salutem in domino Jliesu Christo. Quoniam ea, que statum cupiunt firmitatis adipisci, per scripturarum maxime testimonia solidantur, hinc est, quod ad noticiam vniuersorum pariter ac singulorum, tarn futuri temporis, quam presentis, volumus deuenire, quod nos ecclesiam sancte Marie virginis et beati Johannis ewangeliste in Malchyn, dotatam tribus mansis iacentibus infra agros ad idein oppidum perünentes et XIIIF1" mansis ville Tessenowe adiacentibus, a par- rochiis circumiacentibus distinguentes, villam Muceliz ipsi pro limite assignamus; ecclesiam in villa Basdowe, duobus mansis eidem uille adiacentibus dotatam et duobus mansis in villa Lypin, cum villis subscriptis Hliam fecimus ecclesie supra- dicte, villas easdem ipsi eciam pro limitibus assignantes. Hee autem sunt ville: Jacin, Lipyn, item Lipyn, Zawal, Gutisdorp, Nycasiusdorp. Theodericus autem Luch ecclesie prefate in Basdowe redditus vnius mansi in eadem villa temporibus uite sue plebano contulit profuturos. Vt autem hec omnia rata iugiter et incon- uulsa permaneant et a posteris illibata, hanc cedulain conscribi fecimus et sigilli noslri munimine roborari. Huius autem rei testium hec nomina sunt subscripta: dominus prepositus Caminensis Conradus, Henricus scolasticus Caminensis, Reynerus decanus Guzstrowensis, Wasmodus canonicus Guzstrowensis, Vrowinus marsscalcus miles, Arnoldus Rolle miles, Albertus de Calue et alii quam plures, tarn clerici, quam layci. Actum Malchyn, anno domini M° CC° XL0 VIP, in die consecrationis eiusdem ecclesie. Datum Guzstrowe, XIX0 kal. Februarii, ponlificatus nostri anno secundo, per manus Conradi capellani et notarii nostri.
Nach dem Diploraatarium Doberan. Vgl. die Bestätigungs-Urkunde vom 11. Jul. 1296. — Gedruckt ist diese ürk. bei: Westphalen IIT, p. 1489; Lisch, Hahn. ürk. I, S. 35; Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I. S. 761.
590 1247. 561
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 598, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/34e94398-68f2-475a-a605-871ce9153851/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success