Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 238, S. 293
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 238, S. 293


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 238, S. 293
Jtleinricus dei gracia Racesburgensis episcopus omnibus, ad quos presens pagina perueneril, salulem in Christo Jhesu salulari nostro. Humanum genus hoc sibi remedium adinuenit, ut facta sua commendet in scriptis, ne per successus temporis, qui memorie nouercantur, ulla possit oriri dubitalio, sed scripture testi- monio facti ueritas elucescat. Constare igitur uolumus omnibus in Christo renatis et deum timentibus, quod Albertus illustris comes Racesburgensis ecclesie in Bergerdorp sex mansos: unum in uilla Kureslake et tres mansos in uilla Bur- nessem et duos in Wenetdorp, et colonos eis inhabitantes ab omni exactione et seruicio et iure, quod in ipsis habebat, absoluit et liberos esse perpetuo donauit, eo tarnen in eis iure retento, quod ad municionem castri Louenburc tarttum plancas ducere, et non alia seruicia facere, et ad defensionem terre, quod wlgo lanwere dicitur, predictorum mansorum coloni subsidia prebere tenebuntur. Pre- terea idem iam dictus comes, cuius memoria sit cum sanctis in gloria, ipsi ecclesie nostre in Bergerdorp' riuum Bilne ad edificandum in eo molendinum ad solacium sacerdotum deo inibi seruiencium sua contulit übertäte. Vt autem hec iam conueniens et laudabilis donacio iam dicte ecclesie firma sit et stabilis, «t ne quis possit huic liberlati contradicere, presens scriptum sigilli nostri appensione munimus, eamque donacionem banno nostro ligamus et auctoritate, qua fungimur, ipsi ecclesie confirmamus. Confirmamus eciam preter ea el stabilimus ecclesie nostre in Bergerdorp iam sepius nominale omnes pertinencias suas, quas ei per- tinere fecit prima fundatorum suorum institucio uel legitima emptio uel deuota lidflium oblatio secundum confirmationem pie memorie domini Ysfridi et Philipp! episcoporum Racesburgensis ecclesie, siue sit in decimis uel in mansis uel in
28*
220 1217. 234
pratis uel in pascuis porcorum uel situ molendinaris commoditatis. ut ecclesie prelibate in perpeluum firme sint et stabiles. Si quis uero malignorum cl deura non tiraenciura huic donationi et confirmationi contraire attemptauerit, anatheraa sit et communione sanctorum priuetur eterna. Confirraata sunt autem hec Molne, in maiori sinado (!) nostra, presentibus tarn laicis, quam clericis, clericis: Wic- manno Racesburgensi preposilo, Heinrico priore, Godescalco camerario, Gode- scalco sacerdote, Conone sacerdote, Racesburgensis ecclesie canonicis; laicis: Ottone Albo, Nothelmo de Goldenez, Nicoiao de Below, Werdago de Molne et aliis multis. Anno incarnacionis dominice M0C0C°XVIP, Villi, kal. Junii.
Nach dem Original im Archive der Stadt Lübek. An grün seidenen Fäden hängt das Siegel des Bischofs Heinrich, wie es oben zur Urkunde desselben yom J. 1217, Nr. 228, abgebildet ist. — Nach dem Copiar der Ratzeburger Kirche gedruckt, aber fehlerhaft, in: v. Westphalen, Mon. ined. II, p. 2057, Nr. 29; Schröder, P. M. II, S. 2909; Gruber, Orig. Livon. p. 248, Nr. 22; — richtig in Hamb. ÜB. S. 356, Nr. CDIV.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 238, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/c7c45d11-8d77-4e01-8a81-5a6fb28b6035/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success