Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 549, S. 592
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 549, S. 592


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 549, S. 592
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Nicolaus dominus de Roztok in perpetuum. Sciant tarn presentes, quam futuri, quod nos ad honorem dei et beati Johannis baptiste fratribus hospitalis eiusdem sancti Johannis baptiste in par- tibus transmarinis degentibus, ad ampliorem sustentationem fratrum eorundem, curie ipsorum, que in predlo nostro sita est Myrowe nomine, adiecimus de bona uoluntate liberaliter conferendo quosdam agros adiacentes cum omni iure et utili- tate in agris, pratis, pascuis, siluis, super hec bona similiter omni nostro iudicio renunciantes. Decernimus etiam, hec bona esse libera ab omni exactione uecti- galium, a constructione urbium et pontium et ab omnibus hiis, que dictam curiam ualeant aliquatenus aggrauare. Agros autem collatos sie circumscribimus dister- minando: de Stytna usque in Wargalitz, deinde in Zmolnitz, deinde usque in terminos Myrowe. Ne igitur hoc racionabile factum nostrum a nobis uel a suc- cessoribus nostris in posterum ualeat irritari, fratres memoratos et curiam supra
542 1242. 521
fatam presenti priuilegio cum appensione sigilli nostri ac testium inscriptione irrefragabiliter communimus. Testes hü sunt: Helyas archidiaconus canonicus de Cuztrowe, Reinerus decanus, Theodericus camerarius de Doberan; Vnizlaus, Ja- rozlaus, Heinricus Dargats, Johannes de Hauelberch, castellani de Robele; Hein- ricus Fulmen, Albertus de Antiqua Uilla, Johannes de Duzcin, Gerardus Scoke lunc aduocatus, et alii quam plures. Datum Guztrowe, per manum Conradi scriptoris, anno gratie MIBOCCmoXLMon., XV. kal. Julii.
Nach dem Originale im Staats-Archire zu Berlin. Diese Urkunde ist mit den Urkunden vom 5. Aug. •und vom 3. Dec. 1227 von derselben Hand geschrieben; doch ist die Hand jetzt augenscheinlich schon zitternd gewesen. Von der grün seidenen Schnur ist das Siegel abgefallen. — Gedruckt in Jahrb. II, S. 218; früher bei Buchholtz, Brandenburg. Gesch. IV, Urk.-Anh. S. 70, jedoch mit vielen Fehlern.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 549, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/d2f46419-e33b-4d63-b4c2-e8f237aed20d/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success