Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 447, S. 510
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 447, S. 510


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 447, S. 510
In nomine sancte et indiuidue trinilatis. Amen. Godescalcus dei gratia Raceburgensis ecclesie episcopus omnibus in perpetuum. Ex iniuncto quidem nobis oflicio pastorali, quod nobis commisit et credidit bonus paslor, a nobis exigitur omnium nostrarum ecclesiarum sollicitudo cotlidiana; decet tarnen, ut inter occupationes, quibus circa ecclesiasticas promotiones et mundana negocia labo- ramus et de laboris prouentu leticiam concipimus in domino, ut in principio leticie nostre semper Raceburgensis ecclesie memoriam preponamus et fratres ibi domino seruientes propensius diligamus tamquam filios principales, ut, dum ad alias digre- dimur acliones, ad eam tarnen gressibus debite gratitudinis reuertamur aflectum animi in eiTectu(m) operis aliquotiens ostendendo, ut sie probatio dilectionis in exhibitione operis comprobetur. Vnde quia ista temporalia et momentane« non ita debent animum suffocare, nisi de salute anime diligentius cogitetur, et in presenti oportet memorias preparare, que in benedictione uigeant in tempore sempiterno, maxime etiam ea caritate, que corda patrvm conuertit ad filios, inducente, dilecte matris nostre Raceburgensis ecclesie filiis pro remedio anime nostre dimidiam decimam in uilla Woytenthorp in prouincia God^bvz sita, in agris modo cultis et
442 1235. 439
in terminis ipsius uille incolendis. ciini libera uoluntate totaliter et perpetuo assi- gnamus, Ha ut, quamdiu dornino concedente aduixerimus, festum beate Marie Magdalene speciali deuotione in ipsa nostra maiori ecclesia agatur cum proces- sione et aliis sollerapniis (!), quibus ipsam decet uenerari, et tunc de prouentibus eiusdem decirae cum orani caritate fratribus fideliter ministretur, et post decessum nostrum eadem consolatio de dicta decima in diem anniuersärium nostri obitus commutelur. V l autem hec collatio nostra permaneat illibata et a nullo succes- sorura nostrorum huic facto possit contrairi, hanc paginam sigilli noslri munimine uoluimus roborare. Oranes, qui huic donationi presumpserint refragari, auctoritate dei omnipotentis et beatorum apostolorura Petri et Pauli et domini pape Gregorii noni, necnon sancte Bremensis ecclesie archiepiscopi domini Gerhardi secundi et nostre excommunicationis uinculo usque ad condignam satisfactionem firmiter alli- gantes. Datum in Sconenberge, anno domini M° CC° XXX0 V°, qvarto nonas Decembris, pontificatus nostri anno sexto. Huius rei testes sunt: Heinricus pre- positus de Eldena, magister Walterus de Dannenberge, Bernardus, Ekkehardus, sacerdotes, et Heinricus dyaconus, canonici Raceburgenses, Johannes de Lvtowe et Heinricus de Sconenberge plebani; Heinricus Friso, Conradus de Louenburg, Walrauen, Godescalcus de Dechowe, Wernerus de Slaubreke et alii quam plures, tarn ölend, quam laici.
Nach dem Originale im Ratzeburger Archive zu Neu-Strelitz. — Das zu Nr. 379 A. abgebildete Siegel des Bischofs hängt an ungefärbten leinenen Fäden. — Gedruckt bei T. Westphalen II, p. 2066, nnd bei Schröder, P. M. H, S. 2917.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 447, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/e225220a-65ba-4db4-bc98-c53c4ac3971b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success