Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 284, S. 336
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 284, S. 336



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 284, S. 336
In nomine sancte et indiuidue trinilatis. Ego Brunwardus dei gracia Sue- rinensis ecclesie episcopus. Quoniam pia facta mortalium ex uera caritate pro- ducta, nisi scripture commendentur, aut obliuiouis caligine aul uetuslate temporis euanescant, ideo necesse esl. ut ea, que apud nos ad landein et honorem dei acta sinii. successoribus nostris in scripto declaremus. Sciant ergo inspeclores et auditores presentis pagine, quod dilectus noster comes Henricus Suerinensis, uir nobilis et strenuus, cum ad succurrenduni terre sancte contra paganos in transmarinis partibus expeditionem sancte crucis esset aggressus, magnis laboribus et expensis et quam pluribus obsequiis obtinuit, quod cardinalis sancte Romane ecclesie dominus Pelagius uidelicel Albanensis episcopus, cum ibidem apostolice legationis auctoritate fungeretur, ei dominicum sanguinem donaret in iaspide dili- gentissime conseruatum, cui dictus cardinalis iniunxil arctissime, ut huius pre- ciosissimi sanguinis incomparabilem thesaurum locaret in ecclesia conuentuali. ubi iugiter diuine laudis oflicia celebrarenlur. Jdem uero comes, quia Suerinonsem ecclesiam specialiter dilexit, eo quod corpora tarn palris ipsius, quam fratrum suorum in ea sepulta fuerint, in coena domini eidem ecclesie in nostra presencia coram mullis clericis et laicis dictum sanguinem representauil, quem uniuersns clerus et populus. qui causa deuotionis aduenerat, cum processione religiosa et humili cantu atque summa letitia suscepit. Pro reuerentia igitur dominice pas- sionis et preciosissimi sanguinis, quem in cruce pro nobis Christus efludit. sta- iiiinius. ut ex nunc dies illius representationis, scilicet in coena domini, annualim ab omni clero et populo per totam diocesin Suerinensem celebris habeatur, fbrum etiam, quod in quinta feria in usu solet haberi, in teria quarla, que coenam
1222. 263
domini precedit, precepimus anticipari. Jn ascensione etiam domini omnes sacer- dotes prouincie Suerinensis, preter illum de Parlin, cura reliquiis et parruchianis suis in magna deuotione et humilitate ad Suerinensem ecclesiam accederent, in qua toti populo demonslrationem dicti sanguinis precipimus exhiberi. Jn exalta- tione autem sancte crucis, sicut in coena domini. debet idein sanguis demonslrari. Statuentes, ut conuentus omni sexta feria, nisi sint nouem lectiones, missam de sancta cruce et septem psalmos cum letania (ideliter obseruet. Jn anniuersario huius sancte solennilatis semper, nisi infirmitas uel euidens necessitas nos excuset^ debemus et volumus adesse, uel alius episcopus, qui uicem nostram gerat, si possit h;il>rri. et posteris uosiris. ut idem lanmil. iniungimus, remissionera pec- catorum peregrinis, prout uiderint expedire, misericorditer indulgendo; si uero conuentus copiam episcopi in hac solennitate non poterit habere, tunc prepositus, decanus, scholasticus uicem noslram geranl cum prelatis et sacerdotibus in epi- scopatu nostro constitutis. Volumus etiam, ut oblatio, que in supradictis Iribus solennitatibus ipsi dominico sanguini oflertur, in tres partes diuidatur, quarum una ad edificationem monasterii porrigatur, secunda ad usus cedat canonicorum, tertia uero tribus annis ad libros comparandos ecclesie conferatur, quibus transactis ipsa pars custodie sit perenniter deputata. Jgitur ut ordinatio nostra a posteris nostris rata maneat et inconcussa, presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus robo- rari, cui etiam sigilla abbatis Doberanensis et capituli nostri et comitis Hinrici iussimus adhiberi. Testes hi aderant: clerici: Brunwardus episcopus, Mattheus abbas Doberanensis, Hermannus preposilus Hammenburgensis, Conradus prepositus Lubicensis, Aluericus prepositus in Campo Solis, Fredericus canonicus Hildense- mensis; canonici Suerinenses: Bruno prepositus, Appollonius scholasticus, Lau- rentius custos, [Ejilwardus1, Johannes, Eustachius, Wernerus, Giselbertus. Her mannus, Matthias, Wilhelmus; laici: Wernerus de Louenberg, Hartwicus de Ric- szerowe, Fridericus de Euerunge, Reinboldus de Driberge, Alardus, Rodolphus de Plote, Engelbertus, Theodoricus, et alii quam plures clerici et laici. Acta sunl hec anno incarnationis domini M.CC.XXII., indictione X. Datum in Suerin, 2. kalendas Aprilis.
Nach einer Abschrift aus dem lö. Jahrhunderte im Haupt-Archiv /.u Schwerin. Der Name l Eil- wardus lautet in dieser Lilvvardus. — Gedruckt bei Schröder P. M. I, S. 530 (wo statt Parlin: Parchim, statt Eilwardus: Siewardus, statt Louenberg: Louenburg, Ritzerowe statt Ricsz., Reinholdus für Reinboldus, dana „Alardus de Plotc", mit Auslassung von Rodolphus, gedruckt ist) und bei Lisch, Mekl. ürk. III, S. 72, dessen Abdruck in Koseg. Cod. Pom. dipl. I, S. 336 wiederholt ist. — Die Richtigkeit der Lesart Parlin ergibt sich aus dem Ordinär. Suerin, wo es auf fol. LXXII. bei der Beschreibung des Vitusfestes heisst: „Rectores vero diuinorum per comitatum Swerinenseni sub pena (iuxta consuetudinem s«ruatam) processioni ac aliis diuinis officiis intersint, excepto plebano de Parlyn, qui ad hanc non obligatur".
264 1222. 281
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 284, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/eab20680-cd71-4d4a-b835-10b2f38de85c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success