Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil I, Nr. No. XXXVI , S. 93
Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte Teil I, Nr. No. XXXVI , S. 93


Dilectissimo amico suo A. *) venerabili Dei gratia Saitzburgensi Archiepiscopo S. a) Dei gratia Bremeusis Ecclesiae Electus serui- tium suum et intimae dilectionis insolubilem societatem. Cum inter uos s) iam pridein uigere cepit uerte amicitix et fidei constantia, satis admirari non sufficio, quod nulla certa legatione statum uestrum mihi insinuare uoluistis, sed quasi alienum in celandis cunctis negocijs uestris me reputastis. Ego igitur, ueteris amicitia? non immemor, ea, quae circa nie acta sunt, uel aguntur uos latere noleus, dile- ctionj vestrae insinuo quidquid *) electionem meam, quae rationa- biliter et iuste in me facta est, licet eam Dominus Imperator re- probare depulauerit, prosequi et digno effectu consumare proposui. Ad exequendam enim iustitiam meam omnium amicorum meorum solatium et indeficiens auxilium habeo, et idcirco per presentia uo- bis scripta denuntio me in breuj ad uos uenturum, et de negocijs meis uobiscum tota aniinj intentionc tractaturum. Per uos siqui- dem ad dominum Papam transire et benedictionem pontificalem ab ipso percipere proposuj. Cuj uos fidelem perseuerasse et usque in finem perseueraturum gaudemus, quia nihil aliud de uobis cum tota catholica Ecclesia contidimus. Aduentum igitur meum domino Pa- triarcbae Aquil. 6) domino C. 6) Moguntino Archiepiscopo, ipsi quo- que Domino Papa; intimare curale, ita tarnen caute, ne rümor iste impedimentum mihi pariat itineris. Impedimentum enim tarn nobis quam praesenti legato nostro imminere timemus. Vnde si de metu hostilis surreptionis sigillum nostrum ab ipso legato literis istis de- Iractum. fuerit, signa uel indicia uere huius legationis uobis deman- damus,, quod uidelicet aliquando compromisimus, ut, si quis ex nobis prior eligereturEpiscopus, alter ad ipsum se transferret. Post- modum autem cornu dominj Danielis Episcopi cum stilo argenteo mihi transmisistis. Caetera uobis legatus praesens cxpressius ex- ponct, per quem et statum et uoluntatem vestram mihi insinuare dilectio uestra non dubitet.
1) Alberto. 2) Sigfridus. 3) nos. 4) Hier fehlt circa. 5) Aqnilejensi. 6) Conrado.
Sudendorf Regigtriim.
6
82 No. XXXVII. 1195.
Merkwuerdige Urkunden deutscher Geschichte I, ed. Sudendorf, 1849 (Google data) No. XXXVI , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MerkwuerdigeUrkundenI/6697bd35-882c-4995-a5aa-c5575efafe06/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success