Monumenta Bambergensia, Nr. 290, S. 485
283. Versus Cistercienses". (E 371)
Cistercium Cecutisb! Mundum, pensa, qua lance secundum lllibres menti; mox ne devexa petenti Syngrapha sit nutans. Sis mundi vana refutans. Terrificat frontem ferus; haut piger expete fontem, 5 Estum pellentem, mellis dulcore fluentem; Rivulet et sensum dynamis, dent limmata pensum. Congere, quis frenos iungat sibi norma serenos. Inque iubar solis, disvelans nubila molis, Vernales flores lege, brume pelle rigores. 10 Mens vaga serenans, theosys1 sit se dare lenans".
a. ex V 150v. b. Cecutis o V. c. lenans scripsit Haupt pro limans V. 1. theosi (#fai«() HAUPT.
EPISTOLAE BAMBERGENSES
CUM ALIIS MONUMENTIS PERMIXTAE.
Foras dato Udalrici codice, non modo Bambergenses epistolas sed alia etiam litterarum monumenta amplectente, convenire pu- tavi, ut consentaneorum cum illis scriptorum minorum corpus- culum simili ratione a me factum quasi accessionem koc loco proponerem. Quocirca et epistolas versu-sque atque alia scripta Bambergensia antea dissociata congessi et ad supplendam cete- ram Udalrici materiem quod accommodatum esse videbatur, id admiscui. Ita cum pars epistolarum in marginibus codicis Anna- listae Saxonis Parisiis servati etiam in Udalricano opere le- gatur supraparsque iam in tertio bibliothecae huius volumine prodierit*, rcliquas omnes eiusdem codicis epistolas huic tandem collectioni inserendas duxi. Reperiuntur ibidem et Heinrici IV litterae quaedam, Londini Monachii Treviris e codicibus deduc- tae, item ideo quod plurimae eiusdem imperatoris epistolae ab Udalrico assuviptae sunt. Nec spero omnino, si lectores in hoc plantarum Bambergensium fasciculo nonmdlos jiores peregrinos invenerint, fore ut nares corrugentur.
Berolini Kalendis Decembribus JS68.
1. V. Udalrici cod. n. 136 et 139. 2. Epistolae Moguntinae n. 31, 34, 38, 46, T. III p. 374, 381, 384, 393.
EPISTOLAE BAMBERGENSES. 1 471
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 290, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/01bae434-9da5-4efb-91d1-bfaa333fd4c2/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success