Monumenta Bambergensia, Nr. 244, S. 419
231. Canonici Bambergenses Wirziburgensibus de Gebehardo epi- scopo paulisper apud se deversato respondent". (E 328) Sanctae Wirzeburgensis ecclesiae dominis ac fratribus suis 1127
. • • ... .... post Mai
serenissimis ac reverentissimis soror sua, semper et ubique lpsis devota, Babenbergensis ecclesia, inter adversa praesentis tribu- lationis nec ad dexteram nec ad sinistram declinare, sed ab in- stantis sevissima temptationis procella auram serenitatis ac por- tum tranquillitatis non verbo et lingua tantum sed opere et veritate a Deo salutari suo instanter ac vigilanter implorare.
Optamus diligenter, recolere discretionis vestrae prudentiam, qualiter nostra et vestra ecclesia iam olim ab inicio unum cor et unam animam ad invicem omnibus in rebus, sive prosperis congaudendo seu adversis compaciendo, babere studuerint. Cuius videlicet semper amandae nobis societatis atque, ut ita dictum sit, congermanitatis iura et vos hactenus illibata erga nos con- servasse congratulamur nec nos violasse — teste Deo et con- scientia — libera voce protestamur. t
Que cum ita sint cumque nos semper usque modo, sicut decebat et facultas suggerebat, ad omnia vestrae voluntatis et bonoris obsequia promptos ac devotos fuisse probaveritis, non modicum ammirationis immo etiam amaritudinis et doloris in- gesserunt nobis litterae quedam1, que, ex persona vestrae fraterni- tatis allatae, praeter meritum et culpam magnae cuiusdam in- humanitatis nos arguunt simul et superbae temeritatis. Inhu- manitatis quidem nota splendorem innocentiae nostrae obfuscant, dum compassionis affectum specialiter vobis debitum, quem etiam remotissimae et ignotae ecclesiae vobis pro Christo offerant, nos, quasi duros et inhumanos, nimis aliena mente vestrae instanti calamitati denegare inproperant. Temeritatis vero superbiam obiectant, dum nos, quasi ad contemptum Romanae immo totius ecclesiae, domnum G(ebehardum) excommunicatum in catholica communione recepisse sicque cornua peccatori dedisse proclami- tant; quasi vero ita ab omni ratione simus alieni, adeo omniumb
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 244, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/3d9402d0-8748-4a57-affa-c4a3c11cf9ac/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success