useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 118
Signature: 118

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 118, S. 244
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 118, S. 244

    Graphics: 
    x

    118. Erlungus electus Wirzeburgensis Ottoni I episcopo Bam- bergensi, quod eius ope ad hanc dignitatem pervenerit, gratias agit. Coneenire cum eo cupit. Heinricum IV nuntiat promisisse obsequium Paschalis II papae et restitutionem Ruthardi archiepiscopi Moguntini; itemque, se deHeinrico V rege ad principum voluntatem acturum esse". (E 228)

    1105 Ottonid Dei gratia venerabili Babenbergensium episcopo,

    post Febr'domino et patri suo dilectissimo, E(rlungus), nunc usque can- cellarius, nunc autem Dei consilio Wirzeburgensis" sedis electus, quicquid in vera dilectione patri nunc et semper debetur ac domino.

    a. ex V 95, Z p. 203. b. vacuae V; corr. in vacui Z. c. cx V 9Sv—96, Z p. 204—205. d. 0. Z. e. Wirzburgensis Z.

    UDALRICI CODEX. 118 229

    Scio indubitanter et credo nec credendo fallar in aliquo: 1105 quod vestra pietate, qua me hactenus dilexistis, more paterno post Fel gaudetis, si me gaudere noveritis. Nec hoc quidem asscribo alicui meo merito, sed vestrae tantum bonitati; qua mihi largus fuistis atque propicius, ex quo vos mihi praefecit Deus1, omni dilectionis studio. Unde in praesenti grates, quot" et quantas possum, vestrae paternitati refero et, dum vivo, me et mea ad vestrae volun- tatis arbitrium exhibeo, sicut merito debeo. Novi enim: vos meae sublimitatis post Deum esse principium; nec umquam posse me in curia tam diu sustinuisse2, quod ad honorem pervenirem, nisi vestra largitas meo labori subvenisset et vestra me fovissent ac solidassent consilia.

    Quia igitur ope vestrae bonitatis et me honorabiliter in curia retinui et ad id honoris gratia Dei et vestri perveni, quod feliciter electus sum Wirzeburgensisb sedis episcopus et vester vicinus et ecclesiae meae factus sum — unde in inmensum gaudeo — dignum est et ego rogo atque desidero, ut me et mea ad nutum vestrae voluntatis amplius ad plenum habeatis.

    Vellem itaque vobis libenter loqui, antequam redirem ad curiam, si scirem, quomodo possemus utiliter convenire. Qua- propter intime rogo vos, ut mittatis mihi vestrum nuntium, per quem mihi notificetis locum et terminum, quo possimus con- venire et aliquid, quod utrique prosit, inter nos familiariter ordinare.

    Preterea rogo vos plurimum et amicabiliter: ut memor sitis fidelis nostri N. et iuvetis eum vestro consilio et auxilio obtinere misericordiam, illam praeposituram videlicet, quam ei concessistis; nec ullo modo possit vobis persuaderi, ut vestram inde mutetis sentenciam. Ipse enim in nullo spem habet post Deum nisi in vobis et in me post vos. Et quia nos duo eum letificare debe- mus, dignum est et honor noster, ut hoc libenter faciatis.

    a. qnod Z. b. Wirzbnrgensis Z.

    1. fnit enim Erlungus „Babenbergensis ecclesiae canonicus". V. Ekke- hardi chron. 1105, Mon. Germ. SS. VI 228. 2. Erlungus cancellarius Heinrici IV imperatoris in eiusdem diplomatibus comparet a die 15 Iul. 1103 ad diem 15 Febr. 1105. V. Stumpf Die Reichskanzler II 209.

    230 UDALRICI CODEX. 118-120

    Doininus noster1 laudavit obedientiam papae2 et reditum Moguntini archiepiscopi3, et se facturum de filio, quicquid prin- cipes consulent. Alia omnia adhuc stant in medio.

    R. vester ex corde vos salutat; rogans mecum: ut ei sitis,- sicut ipse confidit, misericors et stabilis in nobilitate vestrae concessionis.

    119. Iusiurandum Wirziburgensium". (E 310) f05 Anathematizo4 omnem heresim; praecipue illam, quae prae-

    Febr'sentis ecclesiae statumb conturbat et astruit: ligamenta ecclesiae esse spernenda; sub testimonio Christi et ecclesiae. Promitto autem fidem et obedientiam Romanae sedis pontifici Pascalic et R(uperto) Wirzeburgensisd ecclesiae episcopo; dampnans, quod dampnat, affirmans, quod affirmat sancta universalis ecclesia.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.