useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 219
Signature: 219

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 219, S. 389
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 219, S. 389

    Graphics: 
    x

    206. Canonici Leodienses Traiectensibus respondent, ne Ellen- hardum recipiant, sed curent ut ad coenobium recertatur".

    (E 314 e)

    Sanctae Traiecteusis ecclesiae dominis et fratribus R(odulfo) 1111-1120 praeposito, A. decano, L(amberto) scohistico ceterisque omnibus confratres Leodicenses ex plena fraternitate devotas orationes in Domino.

    Notificastis nobis per litteras vestras, quod fuit apud vos canonicus quidam in clamtro sancti Martini, iuvenis simplex et delicatus; cui ea voluntas, utinam divina inspiratione, in men- tem incidit, ut artioris vitae propositum arriperet. Qui*, ob ean- dem causam in Treverensem episcopatum nescientihus vobis pro- fectus, in monasterio quodam regulam sancti Augustini professus est. Deinde duobus mensibus exactis, litteris ad vos de sua con- versione directis, praebendae suae renuntiavit, professionem in- dicavit, assensum omnium cestrum humiliter postulavit. Trans- actis autem duobus annis, ipsemet Traiectum veniens, cum episcopum praesentem non invenisset, conventum vestrum intravit; vitam, quam tanto tempore expertus fuerat, laudavit; licentiam fratrum requisivit et accepit, facta mutuarum commendatione orationum; osculum pacis ab omnibus, qui tunc in conventu erant, accepit, et gratulabundus discessit. Regressus igitur ad professionis suae monasterium, primum diaconus, deinde pres- byter est ad titulum eiusdem ecclesiae a Treeerensi archiepiscopo consecratus. Et ita cum promotione sacrorum ordinum in sanc- tae professionis proposito aliquamdiu perseveravit. Post tercium

    a. ex V 12Sv—130, Zp. 282 —286: Rescriptum Leodiccnsis jccle- sie ad Traiectensem ecclesiam; B 43—44: Rescriptum Leodiceniium ad Traiectenses. b. et cetera nsqne in finem epistolae Traicctensinm B pro

    qni ob — ad enm decreto referretis.

    374 UDALRICI CODEX. 206

    1111-1120 vero annum, non bona ductus penitentia Traiectum rediens, cepit monasterii sui paupertatem, cibi et potus penuriam, denique cor- poris sui infirmitatem causari; misericordiam et humanitatem postulare, ut in consortium vestrum et praebendam reciperetur; inconsulte se propositum illud arripuisse, nec licentiam episcopi se habuisse — quod et ipse episcopus fatetur — et ideo irritum debere censeri. Ex qua misericordiae postulatione et rationis obiectione partium inter vos facta est dissensio, quorundam re- cipiendum esse iudicantium, aliorum vero contradicentium. Post aliquantulum tenvporis cum frater praedictus vehementer instaret, episcopus vester convocat\s ecclesiae prioribus litteras quasdam praesentavit, quas sibi ab archiepiscopo Treverensi directas" dice- bat; quibus ea sententia et voluntas archiepiscopi significabatur: ut frater ille in consortium vestrum reciperetur. De qua archi- episcopi voluntate cum dissona inter vos haberetur sententia, ius- sit dominus episcopus" vos habere conventum, ut, collatis in commune sententiis, aliquod rationabile consilium unanimi ad eum decreto referretis.

    Talis est vestrarum ordo litterarum; et quid super hoc nobis videatur, fraterne queritis\ Primo dicimus ad reverentiam divini cultus, quod, si post suscepta artioris vitae sacramenta viri vel feminae resilierint, vigore ecclesiastico cogendi sunt illuc redire ibique permanere; ne divina servitus quasi levis aura circumferatur et quasi harundo vento agitetur1. Papa Leo ca- pitulo 26: Propositum clerici vel monachi, proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim qitisque" vovit Deo, debet et reddere3. Nicolaus papa ca- pitulo 5 ita rescribit Albuvinod archiepiscopo: Quod interrogasti de femina, quae post obitum mariti" sui velamen super caput imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum et canonicum nobis videtur, quia per ypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit et non legitime in voto suo permansit: ut penitentiam de illusione

    a. om. V. b. requiritis B. c. qnis B. i. Albuino V. e. viri V.

    1. Matth. 11, 7. 2. Burchardi decr.VIII 8.

    UDALRICI CODEX. 206 375

    nefanda agat, et revertatur ad id, quod spopondit et in sacro 1111-1120

    ministerio inchoavit". Nam si conse?iserimus, quod omnia eccle-

    siastica sacramenta, quisquis, prout vult, fingat et non vere fa-

    ciat, omnis ordo ecclesiasticus conturbatur, nec caiholicae fidei

    iura consistunt, nec sacri canonesb rite observantur. Tales igi-

    tur" nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus. Non

    enim fas est Spiritui sancto mentiri1. Hec enim d sancti patres

    Leo et Nicolaus. Velamen" igitur in feminis et professio re-

    gulae beatorum Beuedicti et Augustini sunt insignia et sacramenta

    altioris vitae et artioris1; et prout cuique ex divina clementia

    vires suppetunt, alius sub hac, alius sub illa se ipsum regit et

    moderatur ad salutem obtinendam; et de terrenis nichil proprii

    habens, in commune vivit sibique abrenuntiat. Nos autem

    laxioris et amplioris propositi lineam tenemus; qui, propria ha-

    bentes, nisi divina* clementia nos coherceat et reprimat, sepius

    in multis excedimus. Qui ergo ab inferiori ad altioris et

    artioris vitae propositum ascendit et profitetur, si ad inferius,

    quod dimisit, respexerit, id est redire voluerit, quod superius

    est et altius, dampnat et infamat, quantum in se est. Et ideo,

    ne divina perturbetur servitus, altior et aptior parsb honoranda

    est vigore canonico; que, expressius remota a mundi voluptati-

    bus, inferiori parti piis operibus apud Deum subveniat.

    Leo papa capitulo 27: Fugitivum clericum vel monachum deserentem disciplinam velut contemptorem placuit revocari3. Vester itaque1 sancti Martini canonicus non fuit fugitivus nec disciplinam Traiectensis ecclesiae deseruit, quando de sua con- versionek litteras vobis primo misit et secundo, ipsemet in ve- strum conventum veniens, cum licentia cum osculo pacis discessit et in monasterio suae professionis ab archiepiscopo Treverensi, cuius est parrochia, diaconus est et presbyter ordinatus1 absque canonica contradictione Traiectensis ecclesiae; cum istae duae ecclesiae non multum abm invicem sint remotae et cum de illo

    a. inchovit V. b. ordines V. c. ergo V. d. enim om. B. e. Ve- lem B. I. strictioris V. g. scquitur nos in V. h. pas V. i. igitur B. k. conversationo V. 1. consecratus B. m. ad V.

    1. Burchardi decr.VIII 47. 2. Burcbardi decr.VIII 26.

    376 UDALRICI CODEX. 206

    1111-1120 iuvene esset recens sermo. Verum praedictus frater fugitivus est et disciplinam deseruit, quando a monasterio snae professionis sub regula beati Augustini discessit et" loce suo contumeliam intulit, causans cibi et potus penuriam; cum Paulus, raptus ad tercium caelum, pusillos Christi paterne instruat dicens: Scio esurire, scio et penuriam pati1. Et de infirmitate, quam prae- tendit frater praedictus, idem Paulus aitb: Quando inftrmor, tunc fortior sum et potens3. Ecclesia igitur, ad cuius titulum in diaconum et presbyterum consecratus est, sine contradictione iuxta decretum Leonis papae debet eum revocare, velut fugitivum et contemptorem propositi et qui" altiorem et artiorem discipli- nam deseruit; quatinus antiqui etd instituti gradus vitae saneto- rum patrum absque conturbatione conserventur, et levitates eorum, qui circumferuntur, ad reverentiam divinae servitutis destruantur.

    Frater iste, qui de superiori ad inferius redire et per licentiam dimissa vult repetere, non est admittendus; sed, ut ad altius propositum redeat, humili prece et fraterno consilio am- monendus, et in loco suae professionis per humanitatis exhi- bitionem in cibo et potu ex infirmitate a Christi fidelibus sub- levandus. Sic euim fratri illi viscera misericordiae aperientur, et debitus honor divino cultui exhibebitur.

    Dicit frater ille, quod sine licentia episcopi sui discessit; et ideo censet, irritum debere esse, qnod in altiori gradu ap- petiit. Ad haec respondetur: quod frater ille in tali negotio de se ipso non potest simul accusator esse et iudex. Canonicus erat Sancti Martini, nec episcopo nec praelatis suis nec fratri- bus suis impedimentum ostendit, quo interveniente, salvare se ipsum" ibi non posset. Sed ex voluntate et arbitrio suo pro- positum vitae artioris, vobis nescientibus, arripuit; et post duos menses litteras de sua conversione misit; et post duos annos se ipsum praesentavit vobis et cum licentia et pacls osculo abiit; et episcopus Traiectensis ecclesiae vestra relatione de fratris istius abscessu vobiscum canonice non tractavit, sicut

    a. ct om. V. b. agit B. c. qui et B. d. om. B. e. om. B.

    1. Philipp. 4, 12. 2. V. 2 Corinth. 12, 10.

    UDALRICI CODEX. 206 377

    vir timoratus gratias Deo referens de illo, qui ad suam salu- 1111-1120 tem exemplo sanctorum patrum evaserat.

    Nostris temporibus de nostra ecclesia frater Waltherus", utilis in omnibns, regulam sancti Augustini assumpsit; magister Hezelinus, frater Wolbodo, frater Symon regulam sancti Bene- dicti; et,- ne tuba canerent in plateis1, episcopo nobisque igno- rantibus ad altiorem et artiorem vitam ascenderunt. Unde divinae clementiae gratias referimus, quia pro nobis instantius occupatis orant. Hoc enim eorum est proprium, quos divina clementia veraciter inspirat ad artius propositum: nt silenter et absque divulgatione eant, quo illos trahit spiritus Domini; quia, si ante assumptum propositum publicareturb eorum intentio, forsitan retinerentur peticione fratrum, lacrimis carnalium amicorum. Iuxta quod in euangelio iuvenis ad dominum Iesum ait: Ma- gister, vadam et disponam domui meae, ut sepeliam patrem meum; et reeertar ad te; et Iesus ad eum: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos3.

    In tali igitur negocio, non elucidant decreta vel canones, ut ecclesiastica iure interveniat prohibitio, iuxta praedictam domini Iesu sententiam de his, qui a propriis huius mundi se abscidunt, artiori devincti proposito; verum utilitatis et necessitatis causa ex auctoritate sanctornm patrum plura admittuntur pro tem- pore. Legimus enim et in vicinis ecclesiis nostra memoria con- tigit, quosdam regulares sancti Augustini canonicos, quosdam factos de clericis monachos, ad episcopale officium vel ad alias praelationes destinatos utilitatis vel necessitatis causa. Sed" iste frater post tercium annum assumpti propositi se illis in- gerit, ultro quos dimisit, cum causa utilitatis vel necessitatis non revocetur a vobis et cum ecclesiam suae professionis sui- que tituli nulla evidenti ratione dimiserit. Gelasius papa, cum esset Italica ecclesia belli famis incursione devastata, pro tempore concessit de monachis vel etiam de laicis assumi cle- ricos ad retinendam christianitatem; cessante autem necessitate,

    ». Walteras V. b. publicaretur scripsi pro duplicaretur VZ. c. Si V.

    1. Cf. Hatth. 6, 2. 5. 2. Matth. 8, 21. 22.

    378 UDALRICI CODEX. 206

    1111-1120 priscam reintroduxit et confirmavit auctoritatem. Item propter utilitatem ex diversis consiliis applicantur ordinibus filii virginum per vim raptarum et coniugatarum. Cui sententiae Petrus apo- stolus concordans, ait: In veritate comperi, quod" non est per- sonarum acceptor deus\ Gelasius papa quedam pro tempore decernit esse sinenda, quae tamen manifeste non infament ec- clesiam. Et sic utilitate vel necessitate mutilanda sunt decreta, si non inde manifeste sequatur decoloratio. Quia igitur prae- dictus iuvenis ad se corrigendum propria voluntate vel arbitrio artius propositum institit, ibique in diaconum et presbyterum consecratus est, nullaque utilitate vel necessitate a vobis revo- catur, sed ad decolorationem ecclesiastici ordinis resilit, ex verbis sanctorum patrum Leonis et Nicolai ad id revertatur, quod spo- pondit; et in sacro ministerio maneat quod inchoavit, sanctoque Spiritui non mentiatur; ne ordo ecclesiasticus conturbetur fidei- que catholicae iura confringantur.

    Quod autem dicitur archiepiscopus Treverensis episcopo Traiectensi litteras misisse, significans, ut recipiatur in loco, cui per communem assensum renuntiavit, forsitan per surreptionem alicuius importune petentis factum est. Archiepiscopus enim Treverensis, ad cuius parrochiam confugit et qui ad ecclesiae suae titulum diaconum et presbyterum eum ordinavit, absque canonica contradictione omnem humanitatem circa illum debet exhibere, exemplo primi et magni Gregorii; qui transgredientes et deserentes sacrum propositum iubet comprehendi et in mo- nasterium detrudib, et sub districta custodia omnem sollicitudi- nem exhiberi, quatinus divina servitus suam constanter habeat reverentiam.

    Quam reverenter et sincere artioris vitae proposita sint honoranda et retinenda, plane demonstrat primus et magnus Gregorius in principio dialogi sui2. Qui, de culmine propositi ad apicem sedis apostolicae, causa utilitatis et necessitatis electus,

    a. qaoniam B. b. retrudi B.

    1. Act. ap. 10, 34. 2. V. S. Gregorii dialog. L. I praef., opp. ed. Benedict. T. II 152.

    UDALRICI CODT5X. 206. 207 379

    conqueritur, se" oblivisci singularitatis suae quietem ex densi- 1111-1120 tate curarum supervenientium. De beato Martino Turonensi dicit Severus scriptor vitae eius, quod coram discipulis suis sepius fatebatur, minorem gratiam in faciendis virtutibus se habuisse post assumptum episcopatum quam ante1. Ieronimus, Augusti- nus, Ambrosius, artioris vitae executores, de hac in scriptis suis clericos monachos virgines viduas confortant exhortantur cor- roborant. Et ne iuxta Paulum infirmorum percutiatur con- scientia, frater iste, de quo est sermo, omnibus modis in as- sumpto retinendus est proposito. Quia fidelis est Deus, qui non pacietur* eum temptari supra id, quod potest, sed faciet cum temptatione proventum"3.

    207. Oratio Meingoti in conventu fratrum43. (E 314f)

    De faciendis et reddendis votis sanctarum scripturarum 1111-1120 tradicione didicimus, ut in etate tantum rationabili fiant, et cum ex potestate propria voventis et arbitrii libertate prodeant; nemo quidem ad vovendum praecepto cogitur, sed tantum post polli- citationem omni genere ad reddendum compellitur. Unde Moyses

    in deuteronomio: Cum votum voveris domino Transgresso-

    res autem voti ad propositum non solum revocari commonendo, sed etiam, si opus est, ecclesiastica censura compellendo sanc- tarum scripturarum sanccit auctoritas. Revocentur ergo et redire cogantur, qui sine licentia recesserunt a nobis: prepositus Lant- fridus" ad praeposituras suas praebendas et ecclesias, domnus Poppor sancti Petri canonicus ad custodiam suam et praeben- dam, RSdolfus3 eiusdem ecclesiae canonicus ad praebendam suam,

    a. om. B. b. patitur B. c. In B sequuntur haec: Ieronimus, cnidam

    sanctum propositum arripero volcnti exhortatoriam scribcns epistolam, post multa hac dcmum nsus est sententia: „Cnm ad apostolicam" inquit ,tendis perfectionem, ut nicbil habeas in hoc mundo et omnia possideas cum Christo, nullam in via Dei estimare debes personam, sed qnicquid tibi obstare metuis abicere perfcctoque odio odisse memineris; et si omnes, quos vel reverearis vel diligas, tibi hoc itinere exire volenti in ipso tuo , limine ad te remorandum prostratos aspicias, felici contemptu per ipsa eorum colla trans- eas". d. ac V130—13Sv, Zp. 286—292. e. N. V. f. N. V. g. R. V.

    1. Sulpicii Severi dial. II c. 4, opp. ed. Halm p. 184. 2. 1 Cor. 10,13. 3. Orationis huius satis longae duo fragmenta tantum proponenda duxi.

    380 UDALRICI CODEX. 207. 208

    1111-1120 domnus Willo" sanctae Mariae canonicus adb praebendam suam, et in Leodicensi ecclesia aliisque ecclesiis plurimi, qui, omnia sua pro Christo contempnentes et pauperes pauperem Christum se- quentes, in tam perfecta et tam licita re licentiam requirere vel non opus esse vel etiam sibi non congruere digne iudicavere".. ..

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.