Monumenta Bambergensia, Nr. 282, S. 469
c. meritis Z. d. ex V 125v — 126v, Z p. 276—278. e. tipo V.
454 UDALRICI CODEX. 268
vestrum ignotus sim et facie. Quibus primum, ut litteratus se- culi et ydiota Dei, comicum illud respondebo:
Homo aum; humani a me nich.il alienum puto1. Sed quia spiritalibus scribo, in spiritu Dei iam fiducialius dico: quia, si indivisus immo quia indivisus est Christus, omnes nos unius capitis menbra, omnes sub uno patre fratres sumus. Ita- que aut fratrem me estimate et non alienum, aut consequenter dicam: quia mediator noster gratis mortuus est, si non fecit utraque unums. Exordiar igitur, non elatione sed ex" medul- lata caritate.
Frater H., cum ad visendam patriam parentesque in has partes devenisset et post aliquanto ad nos redisset, requisitus a me, ut fit more humani ingenii, primo de sospitate familiarium meorum, dehinc etiam de temperie et ubertate anni, omnia laeta retulit; sed, quasi seb scorpius percussisset, unum in fine sub- intulit, quod cor meum altius momordit. Aiebat enim, surcu- lum diaboli nescio de cuius plantario in terra hac surrexisse et iam ut cancer latius serpere; scilicet: quod potestatem solvendi soli sortiti sint episcopi, et ab hac sacerdotes existant alieni.
0 malum originale, o radix peccati, o conterendum caput colubri3, o non audiendus sibilus" serpentis! Ecce serpens ille, qui stanti adhuQ homini in paradiso suggessit ut caderet, post lapsum per gratiam resuscitatis insibilat, ut iterum cadant sponted. Evomite ergo venenum diaboli, si qui bibistis ignari. Sed tumorem huius vulneris prius quasi fomentis quibusdam argumentando conabimttr mollire et mox postulantibus, que late- bant, aperire.
Queso primum, fratres, cuius vicarii, cuius cooperatores estis? Si Christi, immo quia vere Christi et Dei — quia Chri- stus est Deus, de Deo autem scriptum est: quia Dominm morti- ficat et vivificat1 — ergo et vobis, ut puto, hanc potestatem con- tulit, quos secum cooperarios in vineam, messores in messem
a. ex om. V. b. si VZ. c. sybilus Z. d. om. V.
1. Terentii Heauton timorumenos I 1, 25. 2. Ephcs. 2, 14.
3. Cf. Eceli. 25, 22. 4. 1 Reg. 2, 6.
UDALRICI CODEX. 268 455
introduxit. Hoc illud est ius ligandi et solvendi, hae" claves regni caelorum1, quas specialiter Petro salvator credidit. Si ideo soli Petro, quia soli Petro, potestatem hanc contulit, ergone Iacobum Iohannem Andream et ipsum Paulum mancos et in- utiles reddidit, quibus quasi devotis messoribus falcem e mani- bus excussit? Ubi est ergo, quod pluribus discipulis post re- surrectionem suam apparens insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt2? Ubi est etiam, quod iterum dicit: Messis quidem multa; rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam3? Si igitur in hereditaria apostolorum successione soli remittendi potestatem habent episcopi, vere ope- rarii admodum pauci et nequaquam sufficientes ad messem Do- mini, contradicente scriptura: Dinumerabo eos et super hare- nam4 .... Quos ergo super harenam multiplicatos dinumerat, nisi quos superiori versu amicos Dei nimis honoratos nimisque confortatos in principatu suo appellat6?
Scio, quia aliqui vestrumb, parrochianam curam gerentes in plebe, necesse habent: subiectos in verbo Domini iugiter com- monere, et delinquentes ab ecclesia nonnunquam expellere et ad correctionem aliorum communioue privare; ne per paucas oves morbidas totus grex contaminetur. In quo ergo hec facitis, si potestatem in Spiritu sancto non accepistis?
Si autem, ut vestris fortasse utar verbis, nos sacerdotes ius tantum ligandi" habemus, cum potestas solvendi penes episcopos sit, incunctanter dico: quia, si ita est, miserabiliores sumus om- nibus hominibus, qui, cum regulis et scorpionibus, cum lupis et leonibus ledere possumus, curandi vero potestatem non habemus. Adhuc, quod deterius est, dico: quia inmundi spiritus mortificare quidem possunt, sed vivificandi potestatem sortiti non sunt. Quare ergo et nos ad similitudinem daemonum fratribus nostris
a. heae V. b. aliqui ox vobis Z. c. non superscripsit manus posterior in V. 1. Matth. 16, 19. 2. Ioh. 20, 22. 23. 3. Matth. 9, 37. 38.
4. Ps. 138, 18: „Dinumerabo eos et super arenam niultiplicabuntur".
5. Ps. 138, 17: „Mihi autem nimis honorificatf sunt ainici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum".
456 UDALRICI CODEX. 268
plagas facimus, quibus mederi non valemus, cum scriptum sit: Nolite fieri socii demonio-rum? Inaniter etiam fideles in ipso mortis articulo spe bona sacerdotes convocant, ut, remissione accepta, soluti de corpore exeant. Inaniter etiam ipsi episcopi sacerdotibus plerumque peccata sua confitentur et indulgentiam ab eis supervacue expetunt, qui remittendi gratiam, ut dicitis, non acceperunt.
Interrogo etiam: si aliqui ex vobis baptizent — si autem et vos, quod tamen dubium non est, more catholico baptizatis — perspicuum est, quia his, qui per vos in confessione trini- tatis baptizantur", non solum hereditaria, que ex originali ra- dice descenderunt, sed etiam singulorum privata peccata re- laxatis et sanctae matri ecclesiae de veteri massa recentes filios regeneratis. Quidb ergo? qui ad totam arborem radicitus exstir- pandam sufficitis, unum eius ramusculum praecidere non valetis?
Scimus, immo vobiscum excellentiam veneramur episcopa- lem; nec tamen ideo inferioribus derogamus, quod sunt. Quia ergo visus principaliorem locum in sensibus nostris obtinet, auditus forsan corpori necessarius non est? In caelesti quoque milicia quia praestantioris gloriae archangeli sunt, numquid in ministerio suo angeli viluerunt? Ipsi etiam episcopi num- quid gradu suo depositi aut in aliquo minorati sunt? et metro- politani primates patriarchae, ipse etiam apostolicus, specialem inter eos reverentiam acceperunt? Sed ut revertamur in an- teriora, Philippus ille unus ex septem diaconibus, qui Samariam convertit, qui eunuchum Candacis reginae baptizavit, qui mox in spiritu raptus et inventus in Azoto est, et pertransiens prae- dicavit cunctis civitatibus, donec Cesaream veniret1.
Rem etiam narro" mirabilem et stupendam, nostris tamen temporibus gestam. Moguntiaed erat quidam negociator prae-
a. baptizcntur Z. b. Quod I'. c. In margine Z leguntur haec: De quo- dam sxc o m m unicato rem mirabilem. In cod. lat. Monacnisi 12630 (lianshof. 30) mtmhr. saec. XII fol. 70 haec habentur: De quodam excommunicato rem mirabilem. Rem narro — quam mirabiliter absolvit. 'd. ln C fol. 61 et B fol. 37v leguntur haec: De quodam excommunicato rem mtrabilem (res mira- bilis B). Moguntiae — videatis. Valete.
1. Act. ap. 8, 26 — 40.
UDALRICI CODEX. 268. 269 457
dives, qui, cum negociandi causa in Fresiam" usque Traiectum venisset, festo quodam die sedicionem commovit, et ab decano cleri illius ad satisfactionem revocatus, bannum eius parvi esti- mans discessit, et quasi rem non magnam oblivioni tradidit; cumb non post, multum tempus mortuus est et in saxeo sarco- phago sepultus est. Post multos autem anuos uxor, cum et ipsa ad exitum propinquaret, petiit a filiis suis, ut in sepulcro viri sui sepeliri debuisset. Qui, sicut adiurati erant, sarcophagum aperientes, aquis illud ferventibus spumantibusque superficietenus plenum corpusque integrum repererunt. Iuvenes vero deprehenso hoc excommunicationis indicio, et mirantes, quia vir religiosus erat, ceperunt omnia loca, nbi ipse negotiari solebat, circuire; cum ecce Traiectum venientes rem cognoverunt. Et pro patre satisfacientes atque communionem impetrantes, reversi sunt; apertoque tumulo, nichil praeter ossa et cines invenerunt. Ecce iste episcopus non fuit et tamen corpus et animam hominis, in eterno iudicio constituti, tam poteuter quam mirabiliter absolvit.
Resipiscite, fratres, et honorem vestrum nolite deicere, et pretium dominici sanguinis in vobis nolite exinanire. Hec, fra- tres, colliria oculis vestris inungite; ut honorem vestrum, qui est in Domino, humiliter in gratiarum actione agnoscatis et, de vii tute in virtutem euntes, Deum deorum in aeterna Syon feli- citer videatis. Valete.
269. "Versus de Romana civitated. (E I 21)
Nobilibus quondam fueras constructa patronis;
Subdita nunc servis, heu, male Roma ruis. Deseruere tui te tanto" tempore reges; Cessit et ad Grecos nomen honosque tuus. 5 Constantinopolis florens nova Roma vocatur; Moribus et muris, Roma vetusta, cadis. Transiit imperium, mansitque superbia tecum;
a. Frisiam B. b. qui V. c. ex V 3, Z p. 5. Adhibui etiam (B) codi- cem Bambergensem B 111 11; v. p. 458 not. 1. Edidit Floss in Ioannis Scoti opp. (Mgne Patrohg. T. CXXIl) p. 1194. d. hoc lemma om. VB. e. tanto to B.
458 UDALRICI CODEX. 269. 270
Cultus avariciae te nimium superat. Vulgus ab extremis distractum partibus orbis, 10 Servorum servi, nunc tibi sunt domini. In te nobilium rectorum" nemo remansit;
Ingenuique tuib rura Pelasga" colunt. Truncasti vivos crudeli vulnere sanctos; Vendere nunc horum mortua menbra soles. 15 Iam, ni te meritum Petrid Paulique foveret, Tempore iam longo Roma misella fores1.
270. "Rome epitaphium Helpe, uxoris Boetii2. (E I 15) Helpes dicta fui, Sicule telluris alumna1,
Quam procul a patria coniugis egit amor. Quo sine mesta dies, nox anxia, flebilis hora; Nec solum una caro, spiritus unus erat. 5 Lux mea nunc3 clausa est, tali remanente marito; Maiorique animae parte superstes ero. Porticibus sacris iam nuncb peregrina quiesco,
Iudicis aeterni testificata thronum. Ne qua manus bustum violet, nisi forte1 iugali 15 Heck iterum cupiat iungere menbra suis; Ut thalami tumulique comes nec morte revellar, Et socios vite nectat uterque cinis.
a. doctorum B. b. Ingeniumque tuum B. c. Pelasca B. d. patri Z; Nam nisi te Petri meritum B. e. ex V 2, Z p. 4. Habetur etiam in Anthologia veterum Latin. epigrammatum ed. Megerus T. 1256 n.824. f. alumpna V. g. non Anth. h. non Anth. i. consorte VZ, nisi forte Anth. k. Nec V, Hec Z.
1. Leguntur hi versus etiam in cod. Bambergensi B III 11 membr. saec. X fol. 124v hoc ordine: 1, 2. 3, 4.11, 12.9, 10.5, 6; deinde sequitur hic versus:
Hoc ante prisco predixit carmine vates; tum habentur hi: 15, 16.7, 8; exinde additi hi sunt:
Nonne Deo perhibente patet pro crimine magno Servus avariciae idola corde colit; postea sunt versus 13, 14 et ad extremum hi:
Sed dum terra vorax animantum roserit ossa, Tu poteris falsas vendere reliquias. 2. De hoc epigrammate cf. Boethii de consolatione philosophiae libri V ed. Obbarius p. XII n. 16.
UDALRICI CODEX. 271—273 4 59
271. "Isti versus Treveris in tumulo quodam, dum a peregrinis pro quaerenda pecunia rumperetur, lapidi cuidam insculpti11 inventi sunt. (E I 17)
Nini Semiramis, quae tanto coniuge felix Plurima possedit, sed plura prioribus addit, Non contenta suis nec totis finibus orbis, Expulit a patrio privignum Trebeta regno.
5 Profugus insignem nostram qui condidit urbem, Treveris huic nomen dans ob factoris amorem; Que caput Europae cognoscitur anteritate. Filius huius Hero patris haec epigramata pono, Cuius ad inferias hic cum Iove Mars tenet aras
10 Sydere concordi. Pax est non dissocianti1. -
272. cHi versus Treveris supra tectum monasterii beati Symeonis, tabule lapidee insculpti, ab incolis fortuitu inventi sunt. (E I 16)
Exul Arimaspes hac Martisd in arce quiesco Belgica; Roma mei non mea digna fuit.
Iure bono, meritorum nobilitate, triumphis, Di" tueantur; ei par nisi Roma nichil. 5 Vulneror, Epte reo, consul primusque senatus; Hinc gaudete mei, sic meruisse mori3.
273. rHi versus habentur Cluniaci super imaginem sancti Petri. (E I 18)
Nullum rete magis nunc diligo quam Cluniaci;
Nam pisces captos portae caeli facit aptos.
Quod docui verbis, Cluniaci querite gestis;
Non melius quisquam mea dogmata repperit usquam.
a. ex V 2v, Z p. 4. b. inscnlti V. c. «r V 2v, Z p. 4. d. urbis V, Martis Z. c. Dii V, Di Z. i. ex V 2v, Z p. 4.
1. De his versibus cf. Ottonis Frising. Chron. ed. Wlmans I c. 8 et Gesta Treverorum ed. Waitz in Mon. Germ. SS. XX 135 et VIII131. 2. Do his versibus cf. Gesta Trever. ed. Waitz in Mon. Germ. SS.VIII 135 et 136.
460 UDALRICI CODEX. 274- 277
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 282, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/07b8a178-aff2-457e-8f4d-beb7f4bb0082/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success