Monumenta Bambergensia, Nr. 22, S. 69
Monumenta Bambergensia, Nr. 22, S. 69

26. Guntherus episcopus Bambergensis archiepiscopo cuidam scribit, se ad curiam pentecoste venturum esse". (E 204)
Reverentissimo archipraesuli N. G(untherus)1 vestrae vo- 1057-1064 luntati in omnibus et per omnia deditissimus.
Omnes difficultates superare, omnes domesticas necessitates, quae certe maximae sunt, statui dissimulare, ut in pentecosteb ad curiam — quia id vos magnopere velle intelligo — veniam. Et quia in id ipsum tempus controversiam nostram dilatam esse meministis, maxime id velim nosse: utrumnam sic parato et instructo mihi veniendum sit, ut ibidem finem exitumque rei expectaturus sim, necne; scilicet ut personas ad negocium necessarias mecum exhibeam. Verumtamen, qualemcunque even- tum causae nostrae divinus favor et vestra dederit fiducia, me non pigebit laboris et impensae, quam in obsequium dilectis- simi domini nostri et vestrae voluntatis arbitrium impendam.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/2859ef5c-7ff1-442a-b75b-d4ad7e666013/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success