Monumenta Bambergensia, Nr. 137, S. 269
136. Paschalis II papa Gebehardum III Constantiensem, Odal- ricum IPataviensem episcopos, alios Germaniae catholicos hortatur, ne excommunicatos vitandi causa peregre pro- ficiscantur". (E 240)
Paschalisd episcopus servus servorum Dei venerabilibus fra- 1106
X (Oct')
tribus et coepiscopis G(ebehardo)1 Constantiensi, 0(dalrico)"> Pataviensi1 et ceteris tam clericis quam laicis Teutonicarum partium* catholicis salutem et apostolicam benedictionem.
Pro religionis vestrae fervore gaudemus; et omnipotenti Deo gratias agimus, qui vos in sui nominis amore confirmat. Quosdam autem vestrum minus secundum* scientiam3 zelum Dei habere3 audivimus, ut, dum pravorum commixtionem vitant, etiam a regionibusb vestris discedere meditentur. Qui profecto nequaquam laude apostolica digni sunt, dum in medio nationis pravae et perversae perseverare non possunt, inter quos luceant velut luminaria in mundo, verbum vitae continentes4. Uno enim pondere peccata hominum metiuntur; dum et excommunicatos propriae1 voluntatis merito* et excommunicatis communicantes reos equaliter arbitrantur.
Verum enim vero diversarum voluntatum diversus rea- tus agnoscitur. Si quis criminosus in ecclesia iuxta apostolum nominatur, huiusmodi omnino cavendus est. Eadem etiam
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 137, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/09d30b3f-5f54-449b-80e9-d2514baeab4a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success