Monumenta Bambergensia, Nr. 226, S. 402
Monumenta Bambergensia, Nr. 226, S. 402


213. Adelbertus I archiepiscopus Moguntinus Ottonem I episco- pum Bambergensem reprehendit, quod Rudegero episcopo Wirzeburgensi consecrando non interfuerit. Praecipit, ut ad concilium die 8 Septembris Moguntiae agendum veniat".
(E 333)
1122 A(delbertus) Dei gratia sanctae Moguntinae ecclesie licet
1 Aug' indignus et humilis minister O(ttoni) dilecto et venerabili fratri
suo Babenbergensi episcopo fraternam in Domino dilectionem
et orationes.
Fraternitatem vestram coram Deo et homiuibus hactenus laudabiliter vixisse et contra hereticos tempore huius scismatis plurimum desudasse pro ecclesia, nulli pene dubium est. Quanto igitur zelum vestrum erga Deum et ecclesiam ferventiorem du- dum esse cognovimus, tanto magis nunc miramur, quod tamen salva fraterna caritate dicimus, vos Deo et ecclesiae minus de- votum existere et quodammodo refrixisse; cum iam magnum hostium nobis apertum sit recuperandae unitatis ecclesiasticae, cum iam bonum certamen nostrum Domino cooperante pervenerit ad finem et nunc quam maxime vobis et omnibus orthodoxis summopereb satagendum sit, ut, quod dudum a nobis est bene inchoatum, votivum in Dei nomine sortiatur effectum".
Dilectioni vestre pridem significavimusd, ut sanctae apo- stolicae sedis legato1 et fratribus nostris coepiscopis vestris" ac ceteris catholicis principibus in loco, qui dicitur Pleifelt", oc- currere velletis et Wirzeburgensis episcopi3 una nobiscum inter- esse ordinationi. Ad quam utique prompto et alacri animo, etiam non rogatus, venire debueratis; non solum quia coepisco- pus sed etiam quia concivis vester est, et iure propinquitatis ipsum quodammodo familiarius et specialius diligere debetis3. Sed quia venire neglexistis, domnus cardinalis usque ad satis- factionem a divino officio, ceteris consentientibus, vos suspendere
a. ex V 13Sv, Z p. 305 — 306, C 68v—69. b. summo opere Z. c. af- fectum Z. d. significavcramus V, siguificamus Z. e. om. V. i. N. V.
g. deberetis V.
1. Lamberto episcopo Ostiensi. 2. Pleichfeld, a Wirziburgo inter orientem et septemtrionem. 3. Rudegeri s. Ruggeri.
UDALRICI CODEX. 213. 214 387
voluit. Nos autem pro singulari amore et reverentia vestri, ne 1122 quid durius contra vos diffiniri deberet, vix obtinuimus. Iui Au
Nunc itaque fraternitatem vestram rogamus et ex auctori- tate domni papae et apostolicae sedis legati et nostra praecipi- mus: ut universali concilio in nativitate sanctae Dei genitricis"1 Moguntiae celebrando, omni amputata occasione, vestram ex- hibeatis praesentiam; ut ibi et domni papae legationem cogno- scatis et de statu ecclesiae una nobiscum in commune consu- latis. Si qui vero episcoporum huic sancto concilio interesse neglexerint, sciant, se ex auctoritate domni papae et apostolicae sedis legati et totius concilii synodali sententiae, qua huiusmodi praesumptores feriendi sunt, omnibus modis subiacere.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/70392a02-7d58-44ab-a948-5da4430ad70d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success