Monumenta Bambergensia, Nr. 171, S. 308
166. Bertha abbatissa Kizingensis presbytero monasterii sui dia- conum et subdiaconum apponitb. (E 114)
1114 In nomine sanctae et individuae trinitatis. Noverit omnium Aug l tam futurorum quam praesentium industria, quod ego Bertha1, non meis meritis sed divinae respectu clementiae abbatissa ce- nobii N.3, non surda aure accipiens euangelicam illam parabolam,
a. dofendatur. decidatur G. b. ex VU3 — ll3v, Z p.245, G S3v.
c. Pascasius V, P. ZG. d. Mersburgensi V. e. electum assensn VZ, consensu electum G. f. super hac causa G. g. om. G. h. ex V 43v—44, Z
p. 68 — 69. i. Berta Z.
1. Adelgoto. 2. ep. 164 supra p. 291. 3. Kizingensis.
UDALRICI CODEX. 166 293
in qua servus super multa constituendus dicitur, qui in pauca 1114 fidelis fuisse probatur1, decrevi pro viribus corrigere negligen- Ang'11 tiam, quae in divini cultus officio usque ad meum tempus in- utiliter immo indecenter inoleverat in praedicta ecclesia. Solus enim presbiter in qualibet sollempnitate divinum celebrabat of- ficium absque ministris; sine quibus, ut auctoritas clamat, no- men quidem habet sed officium non habet. Hanc inquam tam condempnabilem negligentiam ex consensu domini mei O(ttonis) venerandi Babenbergensis ecclesiae antistitis et N.2 venerabilis Wirzeburgensis" episcopi nec non et suggestione sororum no- strarum unanimi emendare proposui; hoc pacto, ut decimas villarum N. et N., pertinentium ad parrochiam loci nostri N., adiectis ex nostra parte decimis villarum N. et N., constituerem diacono et subdiacono; quorum cooperante ministerio ecclesiastici ordinis decor officii sollempni devotione celebrari potuisset. Nec his contenta, duas eis praebendas iuxta morem sororum nostra- rum adiciendas statui; ut tam ipsi quam sacerdos nullam tam victus quam etiam vestitus penuriam sustineant sed, expediti a ceteris occupationibus, divinum officium devote peragere studeant. Ad corroborandam vero hanc devotionis meae constitutionem episcopali eam banno confirmari et sigillo insigniri fideliter po- posci et ope divinae pietatis emerui. Quodsi ulla prorsus per- sona tam salubri huic voto vel vi vel quolibet fraudis machina- mento obviare contenderit, fiat ei sicut Agag Amalechitae, et sicut Aman Agagytae a cetu sanctorum alienus habeatur, cum Iuda proditore debita criminibus suis sententia plectatur. Data Idibus Augusti anno dominicae incarnationis 1114, indictione 7, regnante quarto H(einrico) glorioso et victoriosissimo Romanorum imperatore augusto.
a. Wirzbnrgensis Z.
1. Matth. 25, 23. 2. Erluugi.
294 UDALRICI CODEX. 167
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 171, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/0dda0ada-4da8-4560-807d-dc507b31dd93/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success