Monumenta Bambergensia, Nr. 30, S. 84
36. Sigifridus I archiepiscopus Moguntinus Alexandro II papae scribit, se, quia Karolum electum Constantiensem non con- secrasset, iniuriis affectum esse. De synodo non habita. Rogat, ne Karolum, Romam venturum, consecret". (E 122) 1070 ex. Apostolico sacerdoti et universali papae Alexandrob S(igi- -1071in- fridus)c Moguntinae speculator ecclesiae debitam ut patri reve- rentiam et promptam ut tanto pastori obedientiam.
Altissimus ille deorum Deus, qui caelestis miliciae ordines ita disposuit, ut alter alteri praemineat et ad obsequium con- ditoris miuor dignitas maiori pareat, ipse in ecclesia sua ita distinxit celos suos opera digitorum suorum, ut, sicut stella ab stella differt in claritate, ita alter alterum praecedat excellen- tiaed dignitate. Hanc autem graduum et officiorum diversitatem ita ad unam reducit concordiam unitas caritatis, ut sicuf in sanctis angelis ita et hic non sit invidia imparis claritatis. Quia ergo idem Altissimus vos, mi reverende pater, constituit in hac arce praelationis, ut vice illius magni Petri sitis caput tocius ecclesiasticae dignitatis, iure se vobisd omnis inferior ordo summittit, merito omnis menbrorum articulata contextio" vobis utd capiti obedit, iuxta quod praecipit vas electionis: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit\
Ad hanc ergo formam cum vobis exhiberem debitae sub- iectionis obedientiam, multis sepe1 iniuriis affectus sum, multa vobis indigna et mihi intolerabilia passus sum. Namque mihi 'Romae posito viva voce et postea apostolica legatione inter- dixistis, ne eum, qui designatus est in Constantiensem epi- scopum ', ullo* modo consecrarem; quia audistis elogio symo- niacae hereseos eum esse notabilem. In quo quia vobis obe- divi, multa, ut praemissum est, a domino meo3 adversa susti- nuib. Timeoque, me adhuc graviora passurum et ecclesiae meae
a. ex V 47v — 4S, Z p. 73 — 76. B 31, C 22v—23: Epistole (Epistola BC) Sigifridi Moguntini archiepiscopi ad Alexandrum papam; G 29 — 30. b. om. BC. c. sce G pro S(igifridus). d. om. G. e. contezio G. f. se BC. g. nullo G. h. sustineo B.
1. Rom. 13, 1. 2. Karolum. 3. Heinrico IV rege.
UDALRICI CODEX. 36 60
magnum fore detrimentum, nisi benignus ille Petrus clave sua 1070 ex. me defendat et vestrae auctoritatis potestas adversus regiam ~1071in potestatem zelo iusticiae me" protegendo se accingat.
Accepi autem litteras vestrae sanctitatis, in quibus conti- nebatur: ut ex praecepto vestro Coloniensem archiepiscopum1 invitarem et convocatis fratribus concilium celebrarem, in quo eiusdem designati episcopi causa iuxta veritatem discuteretur"; ut aut reus criminis, quo insimulatur, a dignitate reiceretur aut innocens canoniee consecraretur. In hoc etiam parui vestrae auctoritati, invitatis praedicto archiepiscopoc et fratribus locum et diem praescripsi. Sed concilium celebrandum perturbavit in- dictio regiae potestatis; cogens me et alios regni principes in miliciam suae expedicionis. In qua re obsecro, ut sanctitas vestra obsequium meum habeat excusatum; quia, nisi impedirer, implessem praeceptum vestrum.
Preterea relatum est nobis, quiad regia legatio eundem de- signatum episcopum ad vos discutiendum consecrandumque" de- ducat. In qua re quid equitatis et iusticiae sit, discretionis vestrae libra recte diiudicet. Rogo autem excellentiam vestrae paternitatis1, quodsi* ita verum est: ne ipse hoc a vobis acci- piat, quod mihi, qui hoc canonice facere debeo, auctoritas vestra interdixerat. Quia, si ita fiet, inde magis videbor peccasse prin- cipi meo, quodb plus oduV eum consecrare noluerim quam iusta causa velk praecepto vestro. Si ergo a vobis discussus inno- cens fuerit inventus, remittite enm mihi et fratribus meis con- secrandum; ut, sicut oportet, a nobis canonice accipiat oleum consecrationis.
Hoc autem in fronte et in calce nostra teneat epistola, quod1 non estm homo vivens, qui promptior me sit ad omnia vestrae iussionis obsequia. Qui vos praevenit in benedictionibus dulce- dinis, ponat super caput" vestrum coronam eterne beatitudinis".
a. om. G. b. episcopi iuxta veritatcm discuteretur electio G. c. episcopo V. d. qnod G. e. et consecrandum G. i. dignitatis G. g. quia si G. b. qui G. i. studio VZBC, odio G. k. om. G. L quid G. m. sit G. n. capud VZ. o. Valete add. G.
1. Annonem.
70 UDALRICI CODEX. 37
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/913c9943-e259-40d1-bac5-055a5cff8288/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success