Monumenta Bambergensia, Nr. 8, S. 46
8. Iohannes IV patriarcha Aquileiensis Heinrico I episcopo Wirzeburgensi de episcopatu Bambergensi condito gratulatur*.
(E82)
1007 Beatissimo domino et sincera caritate diligendo H(einrico) sanctae Wirzeburgensis ecclesiae venerabili episcopo Iohannes sanctae Aquileiensis" ecclesiae patriarcha cum omnibus suae dioceseos episcopis fraternam dilectionem in eo, qui prior di- lexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis, Iesu Christo do- mino nostro.
Licet, reverende frater, fraternae dilectionis cura nos ad- moneat, ut in omnibus operibus bonis, que conditor humani generis misericorditer ad salutem cottidie disponit, inmensas gratiarum actiones ipsi agere debeamus, quandocunque tamen vel ubicunque ex provectu sanctae ecclesiae vel eius. exaltatione locationed aliquid nos magnifici operis audire contigerit", in- mensae devotionis affectu et spiritalis exultationis effectu illum laudare et benedicere et praedicare debemus, cuius haec dona sunt et a quo bona cuncta ineffabiliter procedunt. Qui inter innumerabilia sempiternae dignationis sacramenta ea etiam in suorum cordibus principum dictat, que ad multorum exemplum et salutem profutura procurat.
In quibus unum est, quod nuper divinitus factum maximam mentibus nostris laeticiam generavit. Audivimus namque, quod
a. interfni et subscripsi add. VZC. b. ex V 32v—33, Z p. 64 et 146, C 17v — 18. c. Aquileigensis V. d. sic; an locutione? e. contingerit C.
1. s. Ascricus archiep. Strigoniensis. 2. Genevensis. 3. I.
UDALRICI CODEX. 8. 9 31
dominus noster H(einricus) gloriosissimus et invictissimus" rex, 1007 divina sibi inspirante gratia, ex suis praediis et paterna here- ditate in loco, qui dicitur Babenberc, episcopatum in honore beatissimi Petri apostolorum principis construxit et, commuta- tione facta digne et legaliter cum vestra ecclesia, partem quandam ex eius diocesi acquisivit atqueb hoc concambium apostolicae sedis privilegio corroboravit. Quod quidem eximium et lauda- bile opus et eius dignissimam liberalitatem" et vestram cari- tatem satis egregie praedicabilemd commendat; cum et suum est per operationem et vestrum fit" per dilectionem. In quo omnipotenti Deo inmensas gratias referimus, ad cuius inestima- bilem gloriam spectat, quod per regem nostrum H(einricum), bonum et fidelem ministrum suum, fundatissimam pacem omni- bus ecclesiis praestat et insuper novam ecclesiam format; per quam et de inimico humani generis in vicinas Sclavorum gentes Deo opitulante triumphabit et innumerabilem familiam per la- vacrum regenerationis sibi multiplicabit. Nos autem cum omnibus nostrae dioceseos episcopis hoc divinum opus in commune lau- damus atque, in eo iuste consentientes et subter conscribentes, in perpetuum valere confirmamus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/1264b88c-6ea0-4730-9a2c-81cded7c0a14/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success