Monumenta Bambergensia, Nr. 84, S. 188
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 84, S. 188



c. H. ZCB. d. om. VZC. e. tibi excidisse videtur.
1. Die enim 5 Maii a. 1091 Udalrico I episcopo Eistetensi „Gredingen in pago Nortgowe, in comitatu Heinrici" dederat imperator diplomate (Mon. Boic. XXIX.i 214), ubi sic est: „Hoc predium Gredingen ab Eggeberto marchione" (regni aemulo a. 1090 necato) „possessum, liberando expe- divimus, expcditum Eichstetensi aecclesiae in perpetuum firmando tradi- dimus. Quia Eggebertus marchio iuste idem praediuin amiserat, quod in- iuste retinebat; quod etsi iuste possedissct, tamen amittere iustuin erat, qui, in regnum et in personam nostram mortem totiens dictasse deprehen- sus, omnium principum iudicio non solum in bonis suis sed etiam in vita sua damnationis sententiae subiacuerat". 2. Wernherus episcopus Mer- seburgensis obierat d. 12 Ian. 1093; v. Bernoldi chron., Mon. Germ. SS. V 455. 3. Boleslaus III.
UDALRICI CODEX. 88 173
mansisti; ut, nostris inimicis" resistens, tuum commodum pro 1096 nichilo computans, tantummodo ut nostram causam promovendo adiuvares. Quid igitur restat, nisi utb, maximas tibi grates referentes sicut nostro optimo fideli, votis omnibus exoptemus: eam nobis dari occasionem, qua tibi amantissime vicissitudinem meritam rependamus?
Et sicut in nos bono usus es principio, ita rogamus dulce- dinem tuae dilectionis, ut perseveres; et deleas et conculces ad- versarios nostros; non parcas eis, donec ex toto conterantur. Nam nos simili modo, sicut tuos amicos amplectimur, ita ini- micis tuis erimus infestissimi inimici. Et fedus, quod cum pa- truo tuo1 inivimus, ab hac die in antea volumus tibi illibatum servare omni tempore vitae nostrae.
Rogamus etiam te, karissime: ut, te interveniente, frater tuuss futura opera emendet, si quid hactenus propter suas ne- cessitates in causa nostra negligentius egit; et, quia victrici dextera suas angustias3 recuperavit, ad nostras iniurias sicut fidelis amicus respiciat. Nam quia se cum praesidio in illas partes contulit, ubi inimici nostri morantur4 et bona ipsorum" sita sunt, ecce locus, ecce occasio, qua et inimicis nostris no- cere et sibi nos poterit amicissimos comparare. Tu ergo, dilectissime, id modis omnibus, quibus vales, fratri tuo persuade, ut N.6 non ducem sed iudiciariod ordine abiudicatum persequa- tur, et in omnibus ei adversetur sicut infestissimo hosti nostro.
Quicunque autem de familia Salzburgensis archiepiscopi6 et aliorum fidelium nostrorum ducti sunt captivi7, rogamus ut causa nostrae dllectionis facias reddi.
a. nostris iterum addit V. b. om. CB. c. eorum CB. d. iudi-
cario VZ.
1. Ladislao I rege Ungariae (mortuo a. 1095). 2. Colomanus rex Ungariae. 3. a crucesignatis occupatas. 4. V. Aunales Augustani (Mon. Germ. SS. III 134) 1096: „Nam Ungari de provintia egressi, viatores illos — loca adiacentia devastantes et proposito suo contraria agen- tes — invaserunt". 5. Welfonem (IV) I ducem Bavariae. 6. Thie- monis. 7. v. supra not. 4.
174 UDALRICI CODEX. 89
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/f8a0ae4f-dffa-4f71-84fd-559472f81c78/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success