useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 157
Signature: 157

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Bambergensia, Nr. 157, S. 296
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 157, S. 296

    Graphics: 
    x

    153. Paschalis II papa Aretinis praecipit, ut ad cpiscopi obe- dientiam redeantb. (E 244)

    llll PaschahV episcopus servus servorum Dei clero et civibus (APr'> Aretinis salutem et apostolicam benedictionem.

    Officii nostri auctoritate compellimur, ut ecclesiarum omnium sollicitudinem gerere debeamus. Ideoque pro venerabili fratre no- stro episcopo vestro praesentes litteras ad vos decrevimus desti- nare. Audivimus enim, quia nec debita eum veneratione tractetis nec debitam illi obedientiam persolvatis. Quod profecto divinae constitutioni penitus contradicit. Dominus siquidem Iesus . Christus, cum preciosi sui sanguinis effusione sanctam redemisset ecclesiam, pastores in ea constituit, qui vice sua populo suo salutaria ministrarent. Unde, qui eis iniurias irrogant eorumque mandata contempserint, ipsi Domino irrogare eumque con- tempnere eognoscuntur; sicut ab eo dicitur: Qui vos tangit, pupillam oculi mei tangit1; et: Qui vos spernit, me spernit2. Itaque universitati vestrae praecipimus: ut usque ad proximam Domini nativitatem ad praedicti confratris nostri episcopi vestri obedientiam redeatis, eumque sicut patrem ac magistrum et Dei vicarium affectione debita diligatis et debita reverentia venere- mini. Alioquin nos ex tunc, quod divina dispositione ministerii nostri est, vobis auferimusd et ipsam spiritualis alimoniae pa- stionem, divina videlicet officia, donec resipueritis, interdicimus. Dignum est enim, ut, qui Deum in ministerio suo contempnitis, Dei quoque beneficio et vicarii sui ministerio careatis.

    a. oditis VZ. b. ex V 107—107v, Z p. 232. c. Pascasins V, P. Z.

    d. auffcrimns V.

    1. Zachar. 2, 8. 2. Luc. 10, 16.

    UDALRICI CODEX. 154 281

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.