Monumenta Bambergensia, Nr. 275, S. 464
Monumenta Bambergensia, Nr. 275, S. 464



262. Otto episcopus Halberstatensis Ottonis I episcopi Bamber- gensis opem implorat contra adversarios iam iterum se in- festantes\ (E 334)
1133-1134 O(ttoni) domino suo venerabili sanctae Babenbergensis ec- clesiae pontifici N.4, per misericordiam Dei Halverstatensis ec- clesiae si quid est, cottidianum laudabilis vitae incrementum. Si rerum vestrarum status prosperitate fruitur, si condigne
a. ex V USv, Z p. 330. b. Banwariae V. c. urc Z. d. ex V 139, Z p. 306 — 307, C 69— 69v.
1. Lotharii III. 2. in Italia. 3. Conradus I. 4. Otto.
UDALRICI CODEX. 262 449
morum ac" vitae composicioni concordat, vobis, ut decet, con- 1133-1134 gaudemus; si non, condolemus; quia id ipsum de fidelitatis ve- strae excellentia speramus immob certum habemus. Si ergo rerum nostrarum statum scire" cupitis, ut amico — cui maxime confidimus, cui fluctuantis navis nostrae anchoram ingruente tem- pestate infigimus; ut amico, inquam, quem post Deum unicum ac" certissimum inbecillitatis nostrae sustentaculum esse non diffidimus — dilectioni vestrae intimamus.
De proxima ista, quam nostis, expedicione1 —in qua ob honorem regni et ecclesiae diligentius ceteris laboravimus — reversi, domi, ubi pacem et concordiam ubi tranquillitatem et recreationem invenire debuimus, odium et discordiam scismata et intestina bella, peccato heu nostro exigente, invenimus. Ad- versarii enim nostri N. et N. ecclesiae nostrae canonici, qui et prius nobis adversabantur, quibusdam solitae fraudis industria collectis, inter quos N. nominatissimusd et quasi primicerius est, iterum in nos insurrexerunt; cleroque convocato, lacrimabilia et inaudita crimiua, quae Deo teste nunquam commisimus, in faciem nobis obiecerunt. Inter que electionem nostram non fuisse canonicam, ideoque et consecrationem nostram asserunt esse irri- tam. Insuper quoque et symoniam nescimus quam N. nobis im- ponit; quam se canonica auctoritate statuto tempore probaturum asserit.
Nos ergo, tanta tamque inaudita infamatione perculsi, Mo- guntinae sedis archiepiscopo3 rem omnem scriptis aperuimus huiusque rei consilium et auxilium quesivimus. Qui, litteris ad ecclesiam nostram directis, omnimodis nos excusavit, electionem- que nostram iustam et canonicam fuisse comprobans, crimina- tores nostros reconciliari nobis condigna satisfactione praecepit. Illi vero, obstinationi suae iussa archiepiscopi postponentes, nec non et Magdeburgensis archiepiscopi3, qui ad sedandam hanc motionem regio iussu advenit, monita spernentes, adhuc in con- spirationis suae vecordia persistunt.
a. hac VZ. b. et C. c. cire Z. d. nominastissimus V. 1. Italica anni 1132. 2. Adelberto I. 3. Norberti. ikrri, BibUothaw V. 29
450 UDALRICI CODEX. 262—264
1133-1134 Quapropter, aram misericordiae vestrae amplectentes, ad vos confugimus debitumque clementiae vestrae auxilium humi- liter imploramus. Quicquid enim alii faciant, vestrum est: ex gemino caritatis vinculo nobis assistere labantesque" brachio virtutis vestrae- sustentareb. Proinde rogamus, quatinus litteras vestras ad metropolitanum dirigatis et, ut iu causa nostra dili- gens esse velit causa vestri, efflagitetis. Rogamus quoque, ut, ubicunque concilium pro huius rei discussione convocetur, vos adesse velitis.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 275, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/b20971d7-dc71-492c-aff2-fedd5077ce59/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success