Monumenta Bambergensia, Nr. 163, S. 300
Monumenta Bambergensia, Nr. 163, S. 300


159. Verba Italicorum in obsequium imperatoris iurantiumb 1.
(E 309)
1111? Ab hac hora in antea fidelis ero N. imperatori per rectam fidem secundum meum scire et posse. Non ero in consilio, ut vitam aut membra perdat. Italicum regnum et suam rec- tam potestatem infra regnum adiutor ero" ei secundum meum scire et posse ad tenendum et defendendum contra omnes ho- mines, qui sibi tollere voluerint.
Verba eorum, qui Italicos ad iusiurandum adegerunt. Sid ea, quae (supra scripta sunt) iurasti (aut: iuraveris et) per rectam fidem adimpleveris4, senior meus neque per se ne-
a. tractentur F. b. cx V 125v, Z p.275, C 60v: luramentum (adiura- tio C) sen premissio, qnae rcgi (qnae regi om. V) vel imperatori debet fieri. e. oin.C. d. Allocutio eius, qui iuravit regi vel imperatori: Si Z; Allocntio — impcratori om. V; regi vel imperatori om. C.
1. Formulas has Pertzius in Mon. Germ. LL. II 77 arbitratu suo ad ipsuin anmini 1123 retulit. 2. Nihil est dubitationis, quin his verbis duae formulae insint; quarum altera ab eo enuuciabatur, qui ad iusiuran- dum invitabat, haec: „Si ea, quae supra scripta sunt, iuraveris et per rec- tam fidem adimpleveris"; alteram post datum iueiurandum pronunciabant hanc: „Si ea, quae iurasti, per rectam fidem adimpleverisQuare et verba: „Bupra scripta sunt" et verba: „aut iuraveris et" uncis inclusi.
UDALRICI CODEX. 159. 160 285
que per snbiectam personam tollet tibi vitam aut membra nec llll? te capiet propter hoc, quod usque modo contra eum fecisti; nisi in antea sis contra eum et convictus fueris. Predia et pro- prietates, que iuste et legaliter habes, et eas terras, quas per scriptum iuste habes, non tibi tollet; nisi iusto iudicio per ve- ram legem sit iudicatum. Si beneficium de regno aut de ecclesiis non habueris, et legem et iustitiam ante missum mei senioris feceris, non te distringet ad curtem venire senior" meus; nisi tu sponte volueris.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/1b34fcdc-61fb-4e91-ba61-cb405bb2064d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success