Monumenta Bambergensia, Nr. 178, S. 320
Monumenta Bambergensia, Nr. 178, S. 320

171. Burchardus II electus Wormatiensis canonicos Bambergen- ses rogat, petant ab Ottone I episcopo, ut ad obtinendum episcopatum Wormatiensem se adiuvet". (E 278)
1115? Gonfratribus et dominis suis omnibus sacrosanctae Baben- bergensis ecclesiae canonicis B(urchardus) 3 Dei gratia Worma- tiensis electus servitium suum et orationes.
Memor vestrae fraternitatis et dulcissimae educationis, fra- tres karissimi, recordatione vestri affectus, partim ad lacrimas compungor partim spe vestrae consolationis et sublevationis ve- hementer delector; dum sub hoc onere, quod suscepi tam im- portabile meae etati et insipientiae, vestrum levamen et subsi- dium spero impetrare. Quapropter, quo magis de vobis confido, eo magis ammiror, quod tanto tempore me, filium vestrum vobis per omnia obnoxium, inter tot curas, quae me premunt ut no- stis, consolari distulistis. Et quia inde causa meroris et suspi- cionis mihi suboritur, ideo per fraternam compassionem et no- strum obsequium vos deprecor: utb apud Deum vestris oratio- nibus me iuvetis, et apud dominum nostrum episcopum3 fideli interventu causam meam agatis; scientes, quod in vestrae immo nostrae ecclesiae laudem hoc redundabit, si vestro auxilio no- strum honorem divina benignitas stabilire dignetur. Valete".
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 178, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/3e903ed1-0705-4929-beae-652f6e866c3a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success