Monumenta Bambergensia, Nr. 121, S. 248
121. Heinricus IV imperator Ottonem I episcopum Bambergensem orat, ut cum copiis Wirzeburgum veniat utque beneficium cuidam A. concedatb. (E 210)
1105 H(einricus) Dei gratia Romanorum imperator augustus «Aug. o(ttoni) Babenbergensi episcopo, suo dilecto et certo fideli, gratiam et omne bonum.
Nunc imminente necessitate debet apparere, qui sint fideles nobis; et ipsa evidentia rei manifestandum est, quantum nos
a. mitcmus E. b. cx V 90v, Z p. 192, C 43, B 34 v.
UDALRICI CODEX. 121. 122 233
diligant et honorem nostrum. Scias igitur, quod nos usque 1105 Wirzeburc" venimus cum multis militibus1; et adhuc ibidem c'Aug' plures expectamus; cupientes cum Dei virtuteb inimicos nostros invadere et castrum nostrum Nurinberc", quod obsident, liberare. Quapropter tibi. sicut optimo fideli, rogando mandamus: ut ad nos venire festines cum omnibus, quos habere poteris; sicut tibi confidimus.
Insuper etiam diligenter te rogamus: ut in praesenti nostram consideres necessitatem, et A., qui nobis est necessarius, con- cedas beneficium, quod a te postulat; animadvertens, quod modo nos praesens periculum compellit multis supplicare et, eorum voluntatem faciendo, ipsos in nostra fidelitate confirmare. Et hac ratione constrictos, de his et ded aliis multis oportet nos te rogare aliter, quam vellemus. Sed nos, Deo volente si pro- speritas advenerit, te et ecclesiam tuam, sicut dignum est", re- spiciemus. De hac re fac, secundum quod tibi dicet N. ex nostri parte.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 121, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/220245c4-7eb9-45c6-9988-15379e67b6cb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success