Monumenta Bambergensia, Nr. 270, S. 455
Monumenta Bambergensia, Nr. 270, S. 455


257. Conradus I archiepiscopus Salzburgensis canonicis Bam- bergensibus Egilbertum decanum, electum patriarcham Aquileiensem, Aquileia revertentem, commendat". (E 344)
C(onradus), Salzburgensis ecclesiae Dei gratia si quid est, 1125-1130 fratribus omnibus Babenbergensis canonicae orationem cum di- lectione, omne bonum cum salute.
Succisa in Aquilegensib ecclesia arbore, quae inutiliter terram occupabat, estuantibus nobis, ne similem vel certe nequiorem vacanti sedi improbitas clericorum adduceret, repente nobis vir probitate conspicuus, omnium honore dignissimus, sacerdotalem infulam suscepturus, dominus et frater noster E(gilbertus) de- canus vester producitur; cuius virtute atque in bonis artibus exercitata prudentia omnem nostram anxietatem expulsam esse gratularemur. In quo, ut verum fateamur, ecclesiae vestrae honor plurimum sublimatur, "in qua tam utilis tam egregia persona nutrita cognoscitur. Unde, quia nichil in eo, nisi quod ecclesia- sticam personam deceat bonos delectet et malos offendat, ex- perti sumus, honestatem seculi, pietatem Dei, per que etiam Aquileigensium oculis iure displicuit; dignum est, ut a vobis atque omnibus ecclesiae filiis honoretur et diligatur, pro magno probitatis eius testimonio, quod malis displicuit. Displicuisse enim malis, ait beatus Gregorius, magna bonorum commen- datio est\
a. ex V 142v, Z p. 315. b. Aquilegiensi Z.
1. Cf. S. Gregorii Registr. IX 120, opp. ed. Benedictini II 1026.
440 UDALRICI CODEX. 258
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 270, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/7292d04f-6647-440a-9e95-94a105f9ab44/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success