Monumenta Bambergensia, Nr. 299, S. 519
11. Urbanus II papa Germanis ecclesiae causam sequentibus nunciat, se pontificem constitutum esse".
Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili Salce- 1088 burgensi archiepiscopo1 ceterisque reverentissimis episcopis Pata- Mlrt ' 18 viensi3 Wirceburgensi3 Wormaciensi4 Augustensi6 Constanciensi6 et venerandis abbatibus, et gloriosissimis ducibusb Welphoni7 B(ertholdo)8 et B(ertholdo)2 atque omnibus maioribns et minoribus beati Petri fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.
Nosse volumus beatitudinem vestram, que circa nos gesta sunt noviter.
Reverentissimi siquidem fratres nostri episcopi et cardinales, Mart. 8 Saviensis videlicet Tusculanensis10 Albanensis" Signensis"; pre- terea et Portuensis13, legationem et consensum et peticionem ferens omnium fidelium laicorum nostre parti favencium et" cleri- corum Rome eligentium; et O(derisius) religiosissimus abbas Cassinensis, omnium diaconornm; et R(einerius) cardinalis tituli S. Clementis, omnium cardinalium; nec non et B(enedictus) pre- fectus, omnium fidelium laicorum; una ciim viginti et uno epi- scopis et quatuor abbatibus apud Terracinam coadunati14, et tri- duano ieiunio cum multis precibus communiter celebrato, dominico tandem die 4 Idus Marcii mihi, omnium indignissimo, contra Mart. 12 omne votum et desiderium meum Deus scit, et plurimum reni- tenti, regimen sedis apostolicae commiserunt et, omnium tam presentium quam etiam absentium predictorum fidelium consensu me eligentes et auctoritatem atque inperium sancte memorie predecessorum meorum Gregorii16 et Victoris16 habere se super hoc asserentes, longe impar viribus meis imposuerunt.
Sed quoniam, ut ante Deum loquar, nulla honoris amb-Mart. 13 icione, nulla omnino presumptione, sed sola tot tantorumque
a. Descripsi ex AnnaVstae Saxonis cod. bibl. imp. Paris. lat. 11851 (quondam S. Germani n. 440) fol. 1SSv. Edidtrunt Martene et Durand Coll. 1 520. b. du- cibns addidi. c. et addidi.
1. Gebhardo. 2. Altinanno. 3. Meinbardo II. 4. Adelberto. 5. Wigoldo. 6. Gebhardo III. 7. (IV) I duci Bavariae. 8. de Rheinfelden duci Alamanniae. 9. II duci Zaringiae. 10. Iohannes. 11. Petrus. 12. Bruno. 13. Iohannes. 14. die 8 m. Martii. V. Petri chron. Casin. L. IV c. 2, Mon. Germ. SS. VII 760. 15. VII. 16. III.
504 EPISTOLAE BAMBERGENSES. 11
1088 religiosorum virorum uon absque periculo contempnenda obe- art'13 dientia, confidens insuper de misericordia omnipotentis Dei, tan- tum onus in presertim tam periculoso tempore subire sum co- actus, rogamus et obsecramus in domino Iesu: ut in ea, quam cepistis et quam domino et predecessori nostro beate memorie Gregorio semper ostendistis, fidelitate et devocione et benivolentia firmiter maneatis, sanctamque Romanam eclesiam matrem ve- stram omnibus quibus valeatis auxiliis et consiliis adiuvetis. De me porro ita iu omnibus confidite et credite sicut de beatissimo patre nostro papa Gregorio. Cuius ex toto sequi vestigia cupiens, omnia quae respuit respuo, quae dampnavit dampno, que di- lexit prorsus amplector, quae vero rata et catholica duxit con- firmo et approbo, et ad postremum in utramque partem qualiter ipse sensit, in omnibus omnino sentio atque consentio.
Nunc igitur precor et hortor fraternitatem vestram: ut agatis viriliter atque constanter1 et confortemini in potencia virtutis Dei3, ascendentes ex adverso et opponentes murum pro domo Israel, ut strennuissimi Domini bellatores stetis in prelio in die ipsius3. Vos ergo, qui spiritales estis, eos, qui instructi non sunt verbis et exemplis, instruike et exhortamini, sicut scitis et necessitas exigit huius periculosi temporis. Cum enim apud vos eram4, tales vos omnes inveni, ut voce ipsius Domini possem clamare: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel6; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit6. Insuper apud omnipotentis Dei misericordiam continuas preces effundite, qua- tenus et eclesiam suam sanctam in gradum pristinum miseri- corditer restaurare dignetur. Ipse autem Deus pacis conterat satauan sub pedibus vestris velociter7. Gratia domini nostri Iesu Christi sit cum omnibus vobis, dilectissimi in Christo. Data apud Terracinam 3 Idus Martii.
1. 1 Cor. 16, 13. 2. Ephes. 6, 10. 3. Ezech. 13, 5. 4. Ver-
sabatur cuim in Germania legatus apostolicus annis 1084 et 1085 Otto
episcopns Ostiensis (post Urbanus II papa;. 5. Matth. 8,10. 6. Matth. 10, 22. 7. Rom. 16, 20.
EPISTOLAE BAMBERGENSES. 12 505
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 299, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/265304c0-f30e-4a2a-9b88-7b47e1b5ec31/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success