Monumenta Bambergensia, Nr. 69, S. 169
Monumenta Bambergensia, Nr. 69, S. 169


74. Urbanus II papa episcopis Germaniae indicat, pro excom- municatis qui homines habendi sint". (E 176)
Urbanus episcopus servus servorum Dei episcopis Germa- 1089
niae in unitate ecclesiae constitutis salutem et apostolicam bene-
dictionem.
Fratrum nostrorum communicato consilio diuque excom- municationis quaestione tractata, sancti praedecessorisb nostri Gregorii sententiam confirmantes, ita eam Domino inspirante determinavimus. Primo siquidem gradu Ravennatem heresiar- cham, Romanae ecclesiae invasorem1, cum eiusdem perversitatis capite ab omnibus ecclesiae catholicae membris alienum et ex- communicatum esse censemus. Secundo eos, qui armis pecunia consilio aut obedientia, ecclesiasticos maxime ordines aut ho- nores ab eis aut eorum fautoiibus accipiendo, eorum nequitiae amminiculum subministrant, hos igitur principaliter anathematis vinculis astringentes; in tercio gradu communicantes eis nos quidem non excommunicamus, sed, quia se eorum communione commaculant, nequaquam in nostram societatem sine penitentiae ultione et absolutione recipimus. Sanctis quippe canonibus san- citum constat: ut, qui excommunicatis communicaverit, excom- municetur. Ipsius tamen penitentiae atque absolutionis modos ea moderatione discrevimus: ut, quicunque seu ignorantia seu timore seu necessitate negocii cuiusquam maximi et maxime necessarii eorum se convictu salutatione oratione vel osculo con- taminaverit, cum minoris penitentiae absolutionisque medicina nostrae societatis participium sortiatur. Eos vero, qui spon- tanee aut negligenter inciderint, sub ea volumus disciplinae cohercione suscipi, ut ceteris metus incutiatur.
a. ex V S2v, Z p.172. b. praedecessores Z.
1. Clementem III antipapam.
154 UDALiyCI CODEX. 75
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 69, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/a018d4d6-eca8-4abc-adf9-6067b43e2b06/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success