Monumenta Bambergensia, Nr. 162, S. 299
Monumenta Bambergensia, Nr. 162, S. 299


158. Paschalis II papa Heinrico V impcratori restitutam vale- tudinem gratulatur. De hominum contra pactionem cum eo factam fremitu; de ecclesiis a N. vexatis. Rogat, ne obsides a se datos male habeat". (E 271)
Paschalisb episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo 1111 filio H(enrico) Romanorum imperatori augusto salutem et apo- stolicam benedictionem.
In litteris, quas a tua dilectione suscepimus, diu te graviter infirmatum fuisse, cognovimus. Sed sicut nos infirmitatis rumor affecerat, ita rursus sospitatis exhilaravitc auditio. De prosperi- tate, quam nobis significasti, Deo gratias agimus, qui providentia inestimabili omnia disponit.
Quod autem de episcopis conquereris, cor nostrum vehe- menter angustat. Ex quo enim vobiscum illam, quam nostis, pactionem fecimus, non solum longius positi sed ipsi etiam, qui circa nos sunt, cervicem adversum nos erexerunt; et intestinis bellis viscera nostra collacerant et multo faciem nostram rn- bore perfundunt. De quibus, quia iudicium consequi non pos- sumus, Dei iudicio relinquimus; ne Dei ecclesiam gravius per- turbemus.
a. ex V 112v—113, Z p. 244 — 245. b. Pascasius V. c. exhylaravit Z.
284 UDALRICI CODEX. 158. 159
1111 Ceterum, cum tanta ac talia patiamur, miramur: quod N. 0ct'26 vester tantas eeclesiis oppressiones inferat; quas hostiliter oc- cupat atque depopulatur, et mutuae pactionis inmemor, quae nostri iuris sunt, suae vendicat usurpationi.
Miramur etiam: quod dati a nobis obsides dure, ut audi- vimus, turpiter tyranniceque tractantur". Que profecto non pa- rum ad vestrae sublimitatis iniuriam spectant.
In omnibus tamen his te, praecipuum ecclesiae filium, com- monemus: ut Dei iudicia semper verearis — illius temporis memor, quod in tuis litteris significasti, dicens: In ipso tempore gra- vissimae nostrae egritudinis, cum vita nostra esset in dubio, cum dissolutionis nostrae tantum haberetur expectatio — et sic ei placere studeas, quatinus eius gratiam et regnum tibi tempo- rale disponat et ad regna te eterna perducat. Data Late- rani 7 Kal. Novembris.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 162, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/28ece75d-a15e-4db0-a4a4-742e55a6f67a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success