Monumenta Bambergensia, Nr. 71, S. 171
Monumenta Bambergensia, Nr. 71, S. 171


76. Heinricus IV imperator Hartwicum archiepiscopum Mag- deburgensem hortatur, ut fidem sibi praestare pergat. De praepositi cuiusdam beneficio addit". (E 190)
Heinricus1 Dei gratia Romanorum imperator augustus H(art- 1089? wico) Magdeburgensi archiepiscopo gratiam et omne bonum.
Laborem tuum et studium circa honorem nostrum quam maximum esse audivimus. Ideoque dignas tibi gratias, prout iustum est, referimus; nunc quidem paucis verbis, multis autem factis, cum Deo annuente ad te venerimus. Tu tantum, sicut cepisti, interim pro obtinendo nobis regni honore in his parti- bus sis sollicitus. Nos enim, qui specialem tibi prae ceteris fidem habemus, proxime quando a te discessimus, omnia nostra tuae fidei commisimus. Quod quia fideliter erga nos hactenus observasti, et adhuc te conservaturum veraciter credimus. Fac igitur ut bonus ac discretus; et fidem, quam in te firmam esse credimus, usque* ad finem perduc in omnibus. Nos vero in loco intimi amici te habemus; et, quodcunque habet perfecta fides, de te nobis fieri confidimus. In huius itaque fidei testi- monium iterum tibi nos et omnia nostra committimus, ut ita agas in omnibus, sicut bene tibi confidimus.
Beneficium autem N. praepositi, fidelis nostri, quod et antea tibi commisimus, iterum tibi committimus; ut ad utilitatem eius illud conserves, et illi, qui iniuste tenet, ex nostra parte inter-
a. Mcmento — Deum om. VZ. b. om. G. c. quo — iter om. VZ. d. qua cicius G. e. exV 86, Z p. 180—181, C 40v, B 33v. f. H. ZCB. g. us- que — confidimus om. B.
1. Tob. 4, 23: „pauperem quidem vitavn gerimus; sed multa bona ha- bebimus, si timuerimus Deum".
156 UDALRICI CODEX. 76. 77
1089? dica8\ Quia dominus eius, qui modo idemb beneficium sibi illicite usurpavit, nobis, dum querimonia inde esset, reddidit.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 71, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/d5a77309-e462-4494-8ab6-a8ae864def25/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success