Monumenta Bambergensia, Nr. 267, S. 453
255. Conradus I archiepiscopus Salzburgensis et Ecbertus epi- scopus Monasteriensis Ottonem I episcopum Bambergensem ad curiam Wirziburgensem vocantb. (E 347)
Venerabili et" fratri et coepiscopo O(ttoni) Babenbergensi 1130 episcopo Dei gratia qualescunque C(onradus) Salzburgensis E(c- 0ct ' bertus) Monasteriensis episcopi cum orationibus devotum et in- timum servitium.
Convenientibus ad curiam1 pro destruenda, quae regnum invasit, calamitate eiusdem regni principibus, miramur satis etd dolemus, vestram non adesse praesentiam; cum in hoc negotio nemo posset nobis magis esse necessarius. Unde personam vestram nulla deberetis occasione subtrahere. Quia eo magis pro pace et tranquillitate ecclesiae et regni collaborare nobis debe- retis, quo pacem ecclesiae vestrae quomodocumque acquirere nunquam neglexistis. Obnixe itaque debita dilectione dignitatem vestram monemus et rogamus, ut, remota penitus omni excusa- tione", adhuc temptetis1 venire; scientes, omnes principes de- siderare vestram praesentiam et expectare.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/32df524e-88e5-4ea1-936b-38e5744527c9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success